useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540-1399) 1276 XI 22
Signature: 1276 XI 22
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
22. November 1276, Im Lager vor Wien
Friedens-Vertrag zwischen König Rudolf und Otakar von Böhmen.
Source Regest: OÖUB 3 (Wien 1862), S. 447-449, Nr. 487
 
x
Nos B. Herbipolensis, Bruno Olomucensis Episcopi, L. Comes Palatinus Rheni, Marchio Brandenburgensis arbitri Dominorum Romanorum et Bohemiae Regum super qusestionibus, quae inter ipsos super divisis terris et Principatibus vertebantur, arbitrando pronuntiamus, quod revocentur et retractentur, imo revocatae sunt omnes sententiae proscriptionis, excomunicationis et interdicti, privationis et quaecunque aliae promulgatae contra Regem Bohemiae et adherentes sibi, quocunque nomine censeantur. Item pronuntiando arbitramur, quod inter ipsos Romanorum et Bohemiae Reges plena sit concordia, Pax firma et sincera reconciliatio sine qualibet captione, et servitores utriusque Regum, quocunque nomine censeantur, huic paci et concordiae ac reconciliationi cum sinceritate firmissima includantur castris eorum, munitionibus, possessionibus et hominibus ab alterutro Regum vel a se ipsis contra jus ablatis cum integritate debita restitutis. Item arbitramur, quod Dominus Rex Bohemiae cedat simpliciter et precise omni juri, quod habebat vel habere videbatur in terris et hominibus, cujuscunque conditionis existent, Austria videlicet, Styria, Carinthia, Carniola, Marchia, Egra et Portus Naonis. Item Arbitramur, quod Nos deinceps non impediat ArchiEpiscopos, Comites, Barones, Ministeriales et quoscunque alios, quocunque nomine vel dignitate censeantur, in castris, Munitionibus, possessionibus, juribus, hominibus sitis in terris superius nominatis.||
Item pronuntiamus liberos et solutos omnes utriusque partis obsides et captivos et fidejussores, quocunque nomine censeantur, nuncupentur. Item pronuntiamus, quod Dominus Rex Romanorum exceptis terris et hominibus supradictis infeudabit Dominum Ottocarum Regem Bohemiae et liberos suos de omnibus feudis scilicet Bohemiae, Moraviae et aliis quibuscunque, quae ipse et Progenitores sui jure ab Imperio noscuntur hactenus tenuisse. Et ut predicta pax, concordia et reconciliatio perpetuam obtineat firmitatem et partes mutuo sincerius se diligant et conjuncti efficatius in plena amiticia solidentur, Pronuntiamus arbitrando, quod Dominus Ottocarus Bohemiae Rex tradat suam filiam in uxorem filio Domini Rudolphi Regis Romanorum et idem Rex Bohemiae dabit seu resignabit Simpliciter et praecise Rudolpho Regi Romanorum, terras et possessiones in Austria, quas hactenus proprietatis vel feudi titulo tenuit vel sua pecunia comparavit, et easdem terras seu et possessiones Dominus Rex Romanorum suo filio obligabit pro quadraginta Millibus marcis argenti, quas eidem filio suo in donationem propter nuptias deputabit salvo in utroque Casu Archi-Episcopis, Episcopis, Comitibus, Baronibus, Ministerialibus et aliis hominibus jure, quod in castris, munitionibus, possessionibus et feudis, quae vacare coeperunt, iidem in districtu dictae terrae habent seu hactenus habuerunt, et ab ipso filio suo dictam terram redimet ipse vel successor ipsius, qui pro tempore fuerit, pro pecunia nominata, et si idem filius sine haeredibus decesserit, praedicta bona apud Imperium remanebunt nec ad uxorem ejus filiam Regis Bohemiae quibuscunque modis bona hujusmodi devolventur. Et Dominus noster Rex Romanorum tradet filiam suam in uxorem filio Domini Ottacari Regis Bohemiae et dabit Rex Romanorum Filio Regis Bohemiae quadraginta marcarum argenti dotalitij nomine Et pro illis obligabit sibi redditus quatuor millium marcarum argenti in terra Austriae ultra Danubium versus Bohemiam, Moraviam et Vngariam, Cremsa et Stein oppidis dumtaxat exceptis cum suis pertinentiis salvo et in hac parte ArchiEpiscopis, Episcopis, Comitibus, Baronibus, Ministerialibus et aliis hominibus jure, quod in castris, munitionibus, possessionibus et feudis, quae vacare coeperunt eisdem, in districtu dictae terrae habent seu hactenus habuerunt, et sic, quid defuerit in redditibus dictae terrae, supplebitur in altera parte citra Danubium juxta arbitrium nostrum videlicet vel Arbitratorum, qui a partibus nostris fuerint subrogati, et si quid superfuerit, hoc Romanorum Regi et Imperio sine difficultate qualibet remanebit. Si vero filius Regis Bohemiae sine haerede decesserit, dicta terra ultra danubium penes Regem Bohemiae titulo pignoris remanebit nec ad Vxorem ipsius filiam etiam Regis Romanorum de bonis hujusmodi devolvetur. Et Dominus Rex Romanorum vel successores ipsius dictam terram quadraginta millibus marcarum argenti a Rege Bohemiae redimendi habebunt liberam facultatem. Inter caetera specialiter arbitramur, quod Dominus Rex noster Romanorum recipiat specialiter in suam gratiam et favorem Baltheranum Civem Viennensem et Magistrum Chr. Mont. cum suis Parentibus et amicis et civitatem Viennensem cum omnibus civibus et hominibus, juribus et possessionibus ipsis attinentibus, quocunque vocabulo censeantur nec permittat eos indebite molestari. Item spetialiter arbitramur, quod Magister Vlricus in Ecclesia Viennensi per Regem Bohemiae praesentatus Mont. Nomine, Capelani et alij clerici in terra Austriae et Styriae et alibi Ecclesias et Ecclesiastica beneficia vel possessiones alias obtinentes contra jus nullatenus offendantur vel suis possessionibus contra juris ordinem spolientur, imo in suo jure, favore et gratia Regia defendantur. Item pronuntiamus arbitrando, quod Illustris Rex Vngariae cum suis quoad plenam amiticiam cum Domino Rege Bohemiae ac suis praesenti concordiae et amititiae specialiter includantur, quod, quidquid de Castris, munitionibus, juribus, possessionibus et hominibus Regis Vngariae tenet vel possidet, Dominus Rex Bohemiae sive sui sine difficultate qualibet restituat et dimittat libera absoluta nec deinceps eum impediat in eisdem, et hoc idem pro Rege Bohemiae et suis per Regem Vngariae et suos erit sine captione qualibet observandum, Salvis utrique Regum terrarum suarum limitibus et terminis, sicut ab antiquo tempore sint distincti. Et Quicunque Regum eorumdem dictae pacis et concordiae fuerit violator, contra talem Rex Romanorum observanti pacem et concordiam assistet consilio, auxilio et favore. In cujus rei testimonium etc. Datum in Castris ante Viennam Anno partae salutis Millesimo ducentesimo septuagesimo sexto, X. Cal. Decembris.
Source Fulltext: OÖUB 3 (Wien 1862), S. 447-449, Nr. 487

Original dating clauseX. Cal. Decembris

Editions
  • Schrötter, Erste Abhandlung aus dem österreichischen Staatsrechte I. 98.
  • Leibnitz, Mantissa Cod. jur. Gent. II. 100.
  • Lünig, Reichs-Archiv VI. 557.
  • Dumont, Corps Dipl. 1. I. 237.
  • Hergott, Cod. epist. Rudolphi 200.
  • Rauch, Österreichische Geschichte, Anhang XVIII.
  • Lambacher, Interregnum, Anhang III.


LanguageLatein
Places
  • Im Lager vor Wien
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.