useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540-1399) 1281 V 02
Signature: 1281 V 02
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
2. Mai 1281, Wien
König Rudolf I. verpfändet dem Ulrich von Capellen und seiner Hausfrau Elisabeth Güter bei St. Leonhart etc.
Source Regest: 
OÖUB 3 (Wien 1862), S. 529-530, Nr. 574
 

orig.
Current repository
HHStA Wien (www.oesta.gv.at)

Mit Siegel.
Material: Pergament
    x
    Nos Rudolfus dei gracia romanorum rex semper augustus ad vniuersorum tam presencium quam futurorum noticiam volumus peruenire, quod nos experte fidei puritatem, qua strenuus vir vlricus de capella dilectus fidelis noster erga nos semper viguit, benignius intuentes sibi et Elyzabet vxori sue ac suis heredibus vtriusque sexus procreatis uel procreandis ex ea aut aliis heredibus suis proximis octingenta talenta denariorum Wiennensium pro gratis suis obsequiis promittimus nos daturos, pro quibus sibi bona nostra apud sanctum leonardum inter Stampham et Eistam cum decimis et aliis pertinentiis, quecunque fuerint, decimam in rotenstain, houbas nostras spectantes ad dominium terre in Blasenstein, forum Munspach cum suis pertinentiis, curiam in winkel, bona seu houbas in Sewarin attinentes domino terre et prouinciale judicium in machlande liberaliter obligamus obtinenda cum omni fructu tam diu, quousque ipsi vlrico, vxori sue et heredibus prenotatis plene data fuerit pecunia memorata. et ut ipse vlricus propter fidem suam, quam semper erga nos immaculatam laudabiliter conseruauit, a nobis referat graciam ampliorem, sibi omnia et singula, que ipse vel heredes sui prefati de dictis bonis perceperunt siue percipient, ex mera liberalitate donamus sic, quod illesa conscientia cuncta percepta vel percipienda ante solutionem debiti principalis habere valeant nec conputare teneantur in sortem; si quis vero super premissis ipsum vel heredes suos dictos impetierit, contra illum nos vel quicumque dominus terre fuerit, ipsos tenebimur defensare et dampna quelibet resarcire. jn cuius rei testimonium presens scriptum exinde couscribi et maiestatis nostre sigillo fecimus communiri. Datum Wienne VI. nonas maij jndictione IX. anno domini M. CC. LXXXI. regni vero nostri anno octauo,
    Source Fulltext: OÖUB 3 (Wien 1862), S. 529-530, Nr. 574

    Original dating clauseVI. nonas [530] maij

    Editions
    • Kurz, Ottockar und Albrecht I. II. 184.
    • Hormayr, Archiv 1828. 783.


    LanguageLatein
    Places
    • Wien
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.