Charter: Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540-1399) 1283 VI 01
Signature: 1283 VI 01
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1. Juni 1283, Rheinfelden
Rudolf, römischer König, bestimmt, dass sein Sohn Albrecht allein ohne dessen Bruder Rudolf die österreichischen Lande beherrschen soll.Source Regest:
OÖUB 4 (Wien 1867), S. 5-7, Nr. 6
OÖUB 4 (Wien 1867), S. 5-7, Nr. 6
einer Urkunde, datiert Wien, am 11. Juli 1283, inseriert
Rudolfus dei gracia Romanorum Rex semper augustus Omnibus jmperpetuum. In concessione terrarum austrie, Styrie, Carniole et marchie de consensu principum jmperij per nos jllustribus alberto et Rudolfo filiis nostris facta sollempniter apud augustam de dictis terris ordinandi et disponendi inter eosdem, prout uideretur, ipsis in hoc expresse consencientibus nobis reseruauimus plenariam potestatem. Et quia postmodum nobiles, mediocres et minores ac communitas ipsarum terram instancius et deuocius per sollempnes nuncios nostre celsitudini supplicarunt, ut deuocionis et fidei puritate, qua semper in nostris obsequiis claruerunt, pre oculis collocata eos et terras prehabitas, quibus periculosum esset et graue duplicis dominij iugo colla submittere iuxta testimonium ueritatis: nemo potest dominis digne seruire duobus, benigni fauoris munere respicere et taliter ordinare et facere dignaremur, quod eedem terre cum suis honoribus, juribus et pertinenciis in solidum sepedictum albertum respiciant et eidem soli tanquam vero domino suo obediant et intendant, Nos considerantes predictarum terrarum nobilium et incolarum sinceram fidem et puram deuocionem, quibus a felicis aduentus nostri in terras predictas principio nos semper feruide coluerunt, attendentes quoque commune terrarum ipsarum notum et concors in hac parte desiderium et ob hoc non magis dictorum filiorum nostrorum commoditati quam earundem terrarum quieti consulere cupientes supplicacionem premissam clementer admisimus et de ipsis terris maturo deliberacionis nostre consilio ad tollendam cuiuslibet turbacionis future materiam et ut eciam dicti fratres ex paterna sollicitudine relegatis, que eorundem cordium possent ab inuicem sequestrare ligamina, in fraterni amoris amenitate conuiuant, ex potestate patria et auctoritate nobis in concessione dictarum terrarum retenta taliter statuimus, disponimus, ordinamus et volumus, quod predictus albertus et eius heredes masculi sepedictarum terrarum principatus et dominia cum omnibus suis juribus, honoribus et pertinenciis vniuersis, prout predictas terras eisdem alberto et Rudolfo pro indiuiso prius contulimus, soli perpetuo habere debeant et tenere Sic tamen, quod si infra quatuor annorum a nunc festo pasche currere incipiencium spacium memorato Rudolfo de Regno uel alio principatu non prouiderimus, extunc sepedictus albertus uel si ipsum contingat decedere, sui heredes masculi, quos ad hoc eciam teneri volumus, in numerata pecunia dictum Rudolfum respicient et eidem soluent et dabunt, quantum nostra prouidencia duxerit moderandum. Verum si prius quam dicto Rudolfo iuxta modum premissum prouiderimus, nos, qui solus potens est aufferre spiritum principum, ab hac luce uocauerit, ex tunc erit in taxacione et moderamine nobilium virorum Friderici Burchgravii de Nurenberch, Alberti de Hohenberch, Heinrici de vurstinberch et Lud. de Oetingen comitum, quantum eidem Rudolfo in numerata pecunia dandum fuerit aut soluendum. Et si predictorum quatuor vnus uel duo aut tres decesserint, superstites uel superstes in mortuorum loco alios vel alium sub iuramenti debito et in fide sua recipient et eligent, quos inter consanguineos eorundem magis utiles nouerint et communes. Si vero omnes predictos contingat ab hac luce vocari, tunc dicto Rudolfo soluetur et dabitur ab ipso alberto uel eius heredibus masculis, quantum communium amicorum suorum quatuor, quos ad hoc communiter elegerint, duxerit moderandum. Et predicti temporis spacio reuoluto domini ac jncole earundem terrarum austrie, Styrie, carniole et marchie predicto Rudolfo in nullo erunt obnoxij uel ligati sed omnino liberi ab eodem. prouisione quoque de regno uel alio principatu facta per nos eidem Rudolfo, prout superius est expressum, nullum habebit respectum predictus Rudolfus ad ipsum albertum uel eius heredes masculos de pecunia aliqua sibi soluenda uel danda pro terris predictis, sed ipse albertus et eius heredes masculi eas libere sine requisicione uel solucione alicuius pecunie uel impeticione aliqua perpetuo possidebunt, nisi principatus, de quo prouideremus eidem Rudolfo, foret adeo tenuis, quod in pecunia solacium aliquale sibi fieri nobis conueniens uideretur. Quo in casu predictus albertus uel ipsius heredes legitimj nostre obedient similiter voluntati. Ad hec in prouidencie nostre moderamine residere volumus infra predicti quadriennij spacium ordinandi siue taxandi, quantum prefatus albertus uel eius heredes legitimi dicto Rudolfo post lapsum ipsius quadriennij dare et soluere in pecunia teneantur; licet enim ante termini prelibati lapsum modum et quantitatem soluende pecunie moderemur, post lapsum tamen dicti temporis primum dictum albertum uel eius heredes ad solucionem volumus obligari, a qua tamen erunt liberi, si eidem Rudolfo de honorabili prouiderimus principatu. Ceterum si prefatus albertus uel sui heredes ordinacionem nostram premissam non attenderent nec seruarent, ex tunc ipsi Rudolfo ex presenti paterna ordinacione nullum volumus preiudicium generari, sed ius sibi primo acquisitum ex nostra concessione in terris predictis saluum sibi volumus per omnia remanere. Et nichilominus si predictum albertum vna cum suis heredibus masculis contingat decedere, volumus et statuimus, quod predicti principatus siue dominia cum suis juribus, honoribus et pertinenciis vniuersis ad sepedictum Rudolfum et suos heredes legitimos libere deuoluantur. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre ordinacionis infringere aut ei in aliquo ausu temerario contraire, quod qui facere presumpserit, grauem Regie maiestatis offensam se nouerit incurrisse ordinacione nostra predicta nichilominus in suo robore perpetuo permansura. Testes huius rei sunt venerabilis Gotfridus patauiensis episcopus princeps noster, honorabilis vir magister Heinricus de Clingenberch doctor decretorum, noster prothonotarius, Nobiles viri Fridericus Burchgrauius de Nurenberch, vlricus de Tauuers, Otto de Lichtinstein, Stephanus de Mischow marscalcus austrie et vlricus de capella dilecti nostri fideles. Signum Serenissimi domini Rudolfi Romariorum Regis inuictissimi. In cuius rei testimonium presens scriptum maiestatis nostre sigillo iussimus communirj. Data in Rinuelde per manum magistri Heinrici prothonotarij nostri predicti kalendis junij, jndiccione vndecima, anno domini millesimo ducentesimo octogesimo tercio, Regni vero nostri anno decimo.
Source Fulltext: OÖUB 4 (Wien 1867), S. 5-7, Nr. 6
Original dating clause: kalendis junij
Editions:
- Lambacher, Interegium 199 im Anhange.
- Schrötter, Abhandlungen V. 343.
- Lambecius, Comment. bibl. Caes. III. Append. 329 (deutsch).
- Birken, Ehrenspiegel. 196.
Language:
Places
- Rheinfelden
Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540-1399) 1283 VI 01, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/OOEUB/1283_VI_01/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success