Charter: Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540-1399) 1283 VI 06
Signature: 1283 VI 06
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
6. Juni 1283, o. O.
Die Brüder Heinrich und Wok von Krumau (Ceský Krumlov) bezeugen, auf die Pfarre Kirchschlag, welche ihr Vater an das Kloster Schlägl vergabte, keinen Anspruch zu haben.Source Regest:
OÖUB 4 (Wien 1867), S. 9-10, Nr. 9
OÖUB 4 (Wien 1867), S. 9-10, Nr. 9
Abschrift im Archiv des Schlosses Ceský Krumlov (Krumau)
Acta solenniter ... tenet oblivio, nisi literarum fulciantur stabili firmamento. Inde est, quod Nos Henricus et Woko dicti de krummav notum esse volumus presentes literas audituris seu uisuris, quod pater noster felicis memorie dedit et contulit Domui B. Virginis in Plaga Pataviensis diocesis pro damnis illatis et remedio anime sue ecclesiam in Kirchschlag cum tribus mansis ibidem in foro ad dotem spectantibus et villam, que dicitur Pfaffenschlag pleno iure et omni libertate nullis pactis et condicionibus interpositis libere et absolute in perpetuum possidendam. Nos ergo predicti Henricus et Woko Donacionem patris nostri ratam habentes prescriptam ecclesiam in Kirchschlag cum tribus, mansis ibidem et cum predicta villa Pfaffenschlag cum omnibus supradictis libertatibus damus et confirmamus iam dicte domui B. Virginis in Plaga perpetualiter possidendum. Vt vero nulli super bis dubium oriatur, quia nullam plane habemus justiciam nec aliquis heredum ac successorum nostrorum habere poterit seu debebit in sepedicta ecclesia in Kirchschlag aut in bonis supradictis siue in iudiciis seu exaccionibus uel in aliis quibuscunque grauaminibus faciendis, nisi quod sine omni utilitate et eciam grauamine plebani, quemcunque prepositus superius prefate domus B. Virginis de Plaga ibi locaverit, sicut bona propria tenebimus fideliter defensare. Si autem, quod absit, per Nos aut successorum aliquem nostrorum secus actum fuerit vel attentatum, multociens dictus prepositus et fratres domus B. Virginis in Plaga resistere ... et debebunt presencium testimonio literarum. Vt autem prescripta robur habeant firmitatis, presentes literas dedimus domui B. Virginis in Plaga et fratribus ibidem sigillo solius Domini Wokonis, quia ego Henricus sigillo careo, appensione fideliter roboratas.||
Datum anno Domini M.CC.LXXXIIJ°. octauo idus Junii. Testes sunt frater Henricus Lugerius, Radosta de Malotin, Sdenko de Cypin, Nemoye de Elenicz, Vlricus Pualler, Eberhardus Calvus, Bernardus Odter et alii quam plures.
Datum anno Domini M.CC.LXXXIIJ°. octauo idus Junii. Testes sunt frater Henricus Lugerius, Radosta de Malotin, Sdenko de Cypin, Nemoye de Elenicz, Vlricus Pualler, Eberhardus Calvus, Bernardus Odter et alii quam plures.
Source Fulltext: OÖUB 4 (Wien 1867), S. 9-10, Nr. 9
Original dating clause: octauo idus Junii
Comment
Eine Übersicht zu tschechischen Archiven bietet die folgende Homepage (Google: "cesky krumlov schloss archiv"): www.genealogienetz.de/reg/SUD/crarch-list.html-52kLanguage:
Places
- o. O.
Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540-1399) 1283 VI 06, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/OOEUB/1283_VI_06/charter>, accessed 2025-04-13+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success