Charter: Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540-1399) 1287 XI 25
Signature: 1287 XI 25
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
25. November 1287, Wien
Herzog Albrecht beurkundet, dass Leutolt von Chnnring geschworen habe, das Schloss Windeck samt Zubehör seinem Lehensherren, dem Bischof von Regensburg, im Falle seines kinderlosen Todes zurückzugeben.Source Regest:
OÖUB 4 (Wien 1867), S. 76-78, Nr. 80
OÖUB 4 (Wien 1867), S. 76-78, Nr. 80
x
Nos Albertus Dei Gratia Dux Austriae et Styriae, dominus Carnioloe, Marchioe ac portus Naonis vniuersis praesentem paginam inspecturis volumus esse notum, quod strenuus vir Leutoldus de Chunringe Pincerna Austrioe fidelis noster dilectus motus fidelitatis puritate, qua Ratisbonensem Ecclesiam sincere prosequitur, volens que proprie Saluti consuleri, in remedium animae suae et progenitorum suorum professus est et recognovit publice coram nobis, quod castrum Windekk, quod a venerabili patre domino Heinrico Ratisponensi Episcopo et suis praedecessoribus nec non a Ralisbonensi Ecclesia possedit hactenus et nunc possidet titulo feodali, sicut per eum ex superhabundantj corporali iuramento in nostra praesentia et probatum, cum omnibus suis pertinentiis cultis et incultis, quesitis et inquirendis, pratis, pascuis, aquis, Silvis, nemoribus, piscarijs, judiciis, oppidis, villis et foris Swertperg et Tragoeum, quae inter caetera exprimi placuit nominatim, ac aliis possessionibus seu redditibus et iuribus, quocunque nomine nuncupantur, sive in termino Riedmarchiae, qui Luz vulgariter dicitur, sive extra fueriut situatae, post obitum suurn, si absque haeredibus decesserit, sine contradictione qualibet et praedictam Ratisponensem Ecclesiam integraliter revolvi debeat absolute, promittens firmiter et districte, quod nec in vita nec in morte Castrum praefatum vel quicquam de appendiciis eiusdem ab Ecclesia Ratisponensi alienare debeat, vendere vel obligare, infeodare vel alias distrahere quoquomodo. Tenetur etiam idem Leutoldus domino Episcopo praenotato cum castro praedicto et ad idem Castrum redditus triginta Librarum denarioram Viennensium assignare, sive feodi a Ratisbonensi Ecclesia vel proprietatis nomine appellentur, et omne ius proprietatis, si quod in eisdem redditibus praelibatum Chunringerium respicit, transibit sine exceptione ad Ratisponensem Ecclesiam supradictam. inclusit (sic) insuper iuramento suo praenotato, Quod de praedicto Castro et suis attinentiis nullum alienationis seu infeodationis contractum usque ad praesens recognitionis tempus fecerit, sed omnia fuerint absoluta. Quilibet quoque Capitaneus, qui etiammodo de scitu et favore praedicti Heinrici Episcopi et Successorum suorum in praedicto castro locandus est, dummodo sit de numero militum Chunringerii, praestabit corporaliter iuramentum, quod post mortem ipsius Chunringerii dictum Castrum cum omnibus suis attinentiis praedicto domino Episcopo Heinrico aut successori suo pro tempore existenti vel gerenti vices suas, vel si sedes Ratisbonensis vacauerit, procuratoribus, qui ex parte Ratisponensis Capitulj fuerint constituti, sine cuiuslibet recusationis obstaculo et sine captione (sic) assignare libere nullatenus contradicat, praedictus autem Heinricus Ratisponensis Episcopus affectum praedicti Chunringerii benigna reconpensatione occurrens forum suum Cell et Curiam in AKShouen cum omnibus feodis, quae praedicto domino Episcopo in eodem Luzz iam dudum de iure vacare coeperunt vel vacauerint in futurum, iuribus, pertinentiis et redditibus eorundem assignauit nomine praecarij Chunringerio praenotato tenenda tantum pro tempore vitae suae ita, vt, quamdiu vixerit, nihil sibi per uenditionem, infeodationem, obligationem vel quemcunque alienationis modum liceat alienare vel distrahere de eisdem, sed postquam migrauerit de hac vita, unacum praedicto Castro ac attinentiis eiusdem ad Ratisbonensem Ecclesiam redire debeant absolute. Si vero haeredes procreati fuerint per Chunringum praenotatum, ad eosdem castrum antedictum et omnia eidem attinentia Vnacum praedicta Curia AKSthouen et feodis in prae dicto Luzz, antequara haeredes habuerint, vacatis (sic) iure feodi devolventur, forum autem Cell cum omnibus suis curibus et pertinentiis ad Ratisponensem Ecclesiam revertetur. Est autem postremo id adiunctum, Quod, si haeres vel haeredes a praedieto Chunringerio fuerint acquisiti, qui tamen patre superstite in fata decesserint, Eadem tamen prole sic momentanea non obstante Omnia et Singula supradicta in suo Robore permanebunt. In Signum autem possessionis, quae Nuz vnd gwer communi vocabulo appellatur et quam dominus Episcopus in praedicto Castro Windek et omn bus suis pertinentiis iam recepit, a Chunringerio praetaxato, qui eadem castrum et attinentia, si, ut dictum est, pueros non habuerit, Ratisponensis Ecclesiae sub nomine recommisi tantummudo reservabit de Possessionibus Castri Windek Sexaginta denarios, de Swertperg triginta denarios, et Trageum triginta denarios et pro judicio proprietatis de Cell dimidiam Libram Denariorum, de Akshouen triginta denarios usualis mouetae eidem domino Episcopo annis singulis persoluentur. In cuius rei testimonium et cautelam praesentes literas sigillorum videlicet nostro, praedicti domini Heinrici Episcopi nec non supradicti L. de Chunring munime placuit communiri. Testibus, qui praesentes aderant, subnotatis, videlicet domino Wernhardo Venerabili patauiensi Episcopo, Vlrico proeposito Ratisponensi, Magistro Heinrico de Triveya Decano Brixinensi, Heinrico de jnne vicedecano et Cannonico Patauiensi, Magistro Vlrico doctore decretorum, Reynoldo Cannonico Ratisponensi, Magistro Benzone Cappellano, nostro dilecto, Magistro Gotfrido prothonotario, Magistro Ortlibo doctore decretorum Bonnone et Philippo notario et Cannonico veteris Capelloe Ratisponensis, Nobili viro Vlrico de Toufers et Hugone filio eiusdem, Friderico Dapifero de Lengpach, Heinrico de Ehrnuells, Friderico de Hausekk, Hermanno de Wolfgerstorf, Chunrado de Pilichdorf, Calhoho et Rimperto fratribus de Eberstorf, Ekardo de Viehdorf, Hermano de Wisent, Rickero dicto Smirl. Rimbotone de Meilnhart, Heinrico Panholz, Vlrico de Stauff, Herbordo de Smidhing Militibus et aliis quam pluribus fide dignis. Datum Viennoe Anno domini MCCLXXX septimo in die Sanctae Catharinae Virginis.
Source Fulltext: OÖUB 4 (Wien 1867), S. 76-78, Nr. 80
Original dating clause: in die Sanctae Catharinae Virginis
Editions:
- Strein, geneal. Handschriften. Oe. ständ. Registratur.
Comment
Im OÖUB ist der Vermerk "Oe. ständ. Registratur" ohne nähere Angaben zu finden. (Handelt es sich dabei um den Aufbewahrungsort des Originales dieser Urkunde?)Language:
Places
- Wien
Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540-1399) 1287 XI 25, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/OOEUB/1287_XI_25.1/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success