Charter: Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540-1399) 1322 IV 06
Signature: 1322 IV 06
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
6. April 1322, Passau
Bischof Albert von Passau bestätigt den Tauschvertrag seines Vorgängers Wernhart mit dem Kloster Schlägl ddo. Passau, den 22. Mai 1312.Source Regest:
OÖUB 5 (Wien 1868), S. 320-321, Nr. 329
OÖUB 5 (Wien 1868), S. 320-321, Nr. 329
Current repository:
Stiftsarchiv Schlägl (www.stift-schlaegl.at)
Stiftsarchiv Schlägl (www.stift-schlaegl.at)
Mit einem hängenden großen Siegel.
Material: Pergament
Nos Albertus dei gracia Ecclesie Patauiensis Episcopus ad vniuersorum noticiam volumus deuenire, quod permutacionem bonorum infra scriptorum, videlicet omnium agrorum, Pratarum (sic) et Siluarum ad bona in Neydslag et Geijselroeut pertinencium, que sunt immediate adiacencia meatui fluminis Mu°chle distincte et absolute donec ad Ryuolum, qui inter Geijselroeut et Swobzoede defluit et ab eisdem terminis generaliter per ascensum omnia nemora ac deserciones siue deserta videlicet in Newndorf, in Hawnstain, in mitterroeut, in zagelaw nec non in oedenchirchen cum quibuslibet aliis inibi situatis cultis seu incultis, quesitis seu inquirendis donec ad Riuolum, qui vinsterpach wlgariter nuncupatur, que venerabilis Pater dominus wernhardus antecessor noster bone memorie propria, ut intelleximus, conparauit pecunia, factam cum bonis in Glaczing et in liechtenek, in Rudmarstorf, in Autengru°b, in Pellenczroeut, in Mulode et in Swobzoede, de Consensu venerabilium fratrum Canonicorum ac capituli nostri Ratam habemus ac gratam et ob maiorem firmitatem presentis scripti Patrocinio confirmamus. In Cuius rei testimonium presens scriptum fieri et sigilli nostri munimine fecimus conmuniri presentibus eciam testibus subnotatis Alberto canonico Patauiensi, Ludolfo Decano Chremensi, Ortliebo czoendlino, Magistris Laurentinis et Petro Notariis nostris Chalhoho et Chunrado de valchensteyn et aliis quam pluribus fide dignis. Actum et Datum Patauie Anno domini M°. ccc°. vicesimosecundo VIII° Idus Aprilis.
Source Fulltext: OÖUB 5 (Wien 1868), S. 320-321, Nr. 329
Original dating clause: VIII° Idus Aprilis
Language:
Places
- Passau
Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540-1399) 1322 IV 06, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/OOEUB/1322_IV_06/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success