useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540-1399) 1336 II 27
Signature: 1336 II 27
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
27. Februar 1336, Passau (Patauie)
Bischof Albrecht von Passau bestätigt die Stiftung einer täglichen Frühmesse in der Pfarrkirche zu Braunau.
Source Regest: 
OÖUB 6 (Wien 1972), S. 202f., Nr. 197
 

cop.
Kopialbuch von 1683

    x
    Albertus Dej Gratia Patauiensis Episcopus Ad notitiam praesentium et memoriam futurorum. Ea, quae ad cultus diuini augmentum prospiciunt, quae per Christi fidelium deuotionem ad exercenda Deuotionis opera salubrius excitant, sunt benigno fauore prosequenda et gratae ratihabitionis approbatione confirmanda. Laudabilem igitur intentionem discretorum virorum oppidanorum in Braunau nostrae Diocesis, qui ibidem in Ecclesia Parochiali ad laudem et gloriam omnipotentis Dej et pro animarum suarum salute priorem missam singulis diebus, quibus celebrari consueuit, perpetuis temporibus celebrandam ordinauerunt ac redditibus conuenientibus sufficienter dotauerunt, in Domino commendantes ordinationem et dotationem huiusmodj, Quoniam prouide factae sunt, ad humilem eorum supplicationem et instantiam accedente quoque intercessione et bona voluntate Venerabilium in Christo Vlrici Proepositi et Conuentus Monasterij in Ranshouen, ad quos praefata Ecclesia in Braunau spectare dignoscitur, ratam et gratam habentes ex certa scientia confirmamus. In quorum Testimonium Secretum nostrum praesentibus duximus appendendum. Datum Patauie IV. Calend, Martij, Anno Dominj Millesimo Trecentesimo Tricesimo Sexto.
    Source Fulltext: OÖUB 6 (Wien 1972), S. 202f., Nr. 197

    Original dating clauseCalend, Martij



    LanguageLatein
    Places
    • Passau (Patauie)
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.