Ordinis Theutonici, Nr. 38, S. 44
Ordinis Theutonici, Nr. 38, S. 44
In nomine sancte et individue trinitatis, patris, filii et spiritus sancti. Amen. Notum sit omnibus presentibus atque futuris, quod ego Aymericus
dei gracia rex Ierusalem Latinorum nonus et rex Cypri, concessione et volun- tate domine Ysabellis uxoris mee, venerabilis regine, quondam illustris regis Amalrici filie, vendidi et dedi pro duobus milibus et trecentis bisanciis sarra- cenatis vobis, fratribus hospitalis ecclesie sancte Marie Alemannorum et in- firmis quoddam casale in territorio Ackon situm, quod vocatur Lebassa, cum omnibus suis pertinenciis et unam gastinam cum omni territorio suo, que vo- catur Missop, que illa die erat gastina. Quod casale predictum cum omnibus suis pertinenciis et gastinam prenominatam, sicut superius divisum est, libere et imperpetuum habeatis et teneatis, sicut Iohannes marescalcus meus et ho- mines mei precepto meo eiusdem predicti casalis et dicte gastine terram divi- serunt et terminos posuerunt. Ut autem hec mea venditio et donatio rata in eternum et inconcussa permaneat, presentem cartam sigillo meo et testibus subscriptis precepi communiri. Huius rei testes sunt comes Bertodus; Ber- todus eius filius; Rainaldus Sydonie; Azemarus1 Cesariensis, Iohannes de Ybel- lino, regis conestabilis; Terricus de Orca; Balduinus de Bethsan; Iohannes, regius marescalcus; Vilanus de Alnetho; Terricus de Tenero morite; Garterius de Eissem; Willelmus de Petra; Muissardus; Adam Coste. Factum est hoc anno ab incarnatione domini m° cc° mense octobri. Datum per manuum do- mini Iocii Tyrensis archiepiscopi regnique cancellarii.
m, 165. 1. cf. supra 26.
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 38, in: Monasterium.net, URL </mom/OrdinisTheutonici/85547a8f-bacc-4702-b293-d742e3c03c42/charter>, accessed at 2025-01-10+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success