Ordinis Theutonici, Nr. 44, S. 49
Ordinis Theutonici, Nr. 44, S. 49
Notum sit omnibus hominibus tam presentibus quam futuris, quod ego Boamundus dei gracia princeps Anthiochie et comes Tripolis dono, laudo, con- cedo domui hospitalis sancte Marie Theutonicorum quandam peciam terre, que est mea et est infra burgum Tripolis prope magistrum murum burgi exceptis domibus, que sunt in ipsa terra hedificate, ubi mei homines manent et eas de me tenent. Ista terra sic terminatur, videlicet a gradu magne turris ma- gistri muri burgi Tripolis, que est adversus orientem usque ad territorium episcopi Tripolitani et de territorio episcopi usque ad murum Templi, qui est adversus occidentem et adheret magistro muro1 burgi, sicut terra debet partiri inter terram meam et terram Berengeri de Sura prope divisionem terre Templi. Dono eciam predicte domui hospitalis sancte Marie Theutonicorum tres turres, que sunt a gradu predicto usque ad terram domus Templi tali modo, quod nichil aliud possint facere in ipsa terra preter domos ad eorum mansionem. Si vero contingeret, quod ipsi murum burgi peiorarent pro aliquo, quod in predicta terra facerent, ipsi debent murum emendare. Hec omnia sicut in hoc continetur3 privilegio dono, laudo et in perpetuum tenenda et possidenda con- cedo domui hospitalis sancte Marie Theutonicorum salvis posternis, que sunt in muro, ita quod ego et heredes mei et homines nostri possimus per poster- nas intrare et exire, cum nobis opus fuerit. Ut autem hoc donum firmum et ratum permaneat, presens privilegium scribi precepi et sigilli mei principalis impressione testibus subscriptis muniri atque confirmari. Testes sunt Guido, dominus Biblii; Plivanus, dominus Botroni; Girardus de Ham3, conestabulus
Tripolis; Raimundus de Biblio; Wuillelmus de Biblio; Raimundus de Scanda- leone. Factum est anno incarnati verbi m* cc° ix° quarta die mensis se- ptembris4. * *
I, 34 v. ni 80. 1. muri B. 2. B. '3. Chiido de Ham comcstabularius Tripolis, „Pieban dominus de Bot(ro)ue 1204 dec." ap. Pauli I, 103 ubi etiam Kaimundus et Willelmus de Biblio, Raimundus de Scandelione. 4. setebr.
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 44, in: Monasterium.net, URL </mom/OrdinisTheutonici/5d25075f-ba1e-499e-86a9-fa6f84d45eaf/charter>, accessed at 2025-01-11+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success