useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 42
Signature: 42

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1207
42. 1207 iulii 27 in palatio Acconensis episcopi. Albertus, Hierosolymitanus patriarcha, testatur Heliam, Pagani Pictaviensis filium, hospitali Theu- tonicorum domo quadam (ut videtur, Accone) cessisse.
Source Regest: 
Ordinis Theutonici, Nr. 42, S. 48
 

ed.
Current repository
Ordinis Theutonici, Nr. 42, S. 48

    Graphics: 
    x

    Albertus dei gracia sancte resurrectionis vocatus patriarcha, apostolice sedis legatus, omnibus, ad quos littere iste pervenerint. Ea, que vel sentencia diffinita sunt vel amicabili compositione decisa, scriptorum dignum est muni- mine roborari, ut, quod per lapsum temporis in oblivionem deduci potest, semper quasi recens per stabilitatem pagine teneatur. Cum igitur inter He- lyam quondam filium Pagani Pictaviensis et Girardum preceptorem hospitalis Theutonicorum ipsius nomine hospitalis super quadam domo, que sita est intra septa domorum eiusdem, quam predictus Helyas petens ad se pertinere dice- bat, sub examine nostro controversia verteretur, placuit tandem utrique parti causam ipsam sub compositione amicabili terminare. Memoratus itaque Helyas viginti quinque bisanciis a prefato scriptore receptis renunciavit in perpetuum omni iuri, quod in iam dicta domo iure aliquo ad se pertinebat, ita videlicet, ut nec ipse nec aliquis successorum eius domum ipsam vel ex ea aliquid petere ab ipso hospitali vel ab eo, cui ab eodem hospitali fuisset data, de cetero posset, sed in iure ipsius hospitalis quantum ad ipsum et heredes eius libera et sine omni inquietudine remaneret. Interfuerunt Iohannes de Ybelino, baiulus regni Ierosolimitani; Radulfus de Tyberiade, eiusdem regni senescal- cus; comes Bertoldus Theutonicus; Andreas de Vituli, vicecomes venatoram; Henricus Alamannus; Michael de Ierusalem. Datum in palatio Acconensis epi- scopi anno dominice incarnationis m° cc° vii° sexto kal. augusti indictione x*.

    I, 32 v. n. 75.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.