Ordinis Theutonici, Nr. 43, S. 48
Ordinis Theutonici, Nr. 43, S. 48
Notum sit omnibus presentibus et futuris, quod ego comes Otto assensu et voluntate uxoris mee domine Beatricis, illustris quondam comitis Ioscelini filie1, dono et in perpetuam elemosinam concedo domui hospitalis Alamannorum
Acchon tres carrucatas terre francesias aput casale, quod vocatur Sapjiet, in territorio Accon situm et unam domum in eodem casali. Ut autem huius mee elemosine donatio rata in perpetuum et stabilis permaneat, presentem cartam sigillo meo et testibus subscriptis communivi. Huius rei testes sunt: Iohannes Tortus; Henricus Alamannus; Gotsuinus; Eustachius de Cayphas; Thomas ca- merarius; Andreas de Vinea; Iohannes de Bort; Girardus de Cabur. De fra- tribus interfuerunt: frater Otto, eius domus magister; frater Gerardus, pre- ceptor; frater Henricus, marescalcus; frater Henricus, custos infirmorum; frater Hugo; frater Bertoudus. Actum Accon anno dominice incarnacionis m° cc° viii° mense septembris, domino Iohanne de Ybelino regnum Ierosolimitanum pro- curante.
I, 29 n. 63. Ed. Ioh. Voigt Graf Otto von Henneberg und die Botenlaube bei Kissingen in Neue BeitrRge zur Geschichte deutschen Alterthums. Herausgegeben von dem Hennebergischen alterthumsforschenden Yerein durch Georg Brilckner. Meiningen 1858. 8. I, 68 sq. 1. Eo- rundem diploma de 1208 intrante mense octobri pro Hospitalariis exhibct Pauli I, 96. XCH, ubi Lnter testes etiam Henricus Alemannus, Iohaunes Tortus, Girardus de Cabor, Eustacius de Caiphas.
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 43, in: Monasterium.net, URL </mom/OrdinisTheutonici/611cd18a-0699-4c31-989d-dd60f403340d/charter>, accessed at 2025-01-11+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success