useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 21
Signature: 21

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
21. 1186 oci.
21. 1186 oci. 21 Accon. Guido Hierosolymitanus rex donat Ioscelino sene- scalco Toronum et Castrum Novum et Belinas in eventum recuperationis aut pro illis iudicialiter forsan omittendis Marum, denique domum Tyri.
Source Regest: 
Ordinis Theutonici, Nr. 21, S. 33
 

ed.
Current repository
Ordinis Theutonici, Nr. 21, S. 33

    Graphics: 
    x

    Notum sit omnibus presentibus atque futuris, quod ego Guido per dei graciam in sancta civitate Ierusalem Latinorum rex octavus assensu et volun- tate domine Sibille uxoris mee, eiusdem regni venerabilis regine, dono, con- cedo et confirmo tibi comiti Ioscelino, senescalco meo, et heredibus tuis in perpetuum Toronum et Castrum Novum cum omnibus eorum pertinenciis, cum villanis, gastinis, terris quoque cultis et incultis, montanis, planis et aquis, et Belinas cum universo iure suo, cum dominus sua miseratione christianitati reddiderit, sub tali tamen servitio mibi et meis heredibus faciendo, quale do- minus Henfredus constabularius meis predecessoribus, dum eandem terram possideret, facere tenebatur. Concedo eciam tibi et confirmo et heredibus tuis in perpetuum Marum cum omnibus pertinentiis suis, Quabriquembelide, Cades, Lahare, Mees, duo Megeras, cum villanis, gastinis, terris quoque cultis et in- cultis, planis et montanis et aquis sub servitio quatuor militum mihi et meis heredibus1 post me faciendo. Tali quidem condicione omnia predicta tibi et heredibus tuis dono, concedo et confirmo, quod, si Toronum et Castrum Novum iudicio mee curie te amittere aut pactiones, que inter dominum Baldoinum regem Ierusalem Latinorum sextum3 et dominum Henfredum iuvenem facte fuerunt, solvi3 contigerit, Maronum cum omnibus pertinenciis suis prenomi- natis et illud concambium, quod dominus Henfredus iuvenis pro Torono et Castro Novo tenet et possidet, tu et heredes tui habebitis et possidebitis in eternum. Ille vero, qui Toronum et Castrum Novum habuerit, missiones, quas tu vel heredes in eorum castrorum hedificatione testimonio proborum hominum ipsorum castrorum effeceritis, vobis reddere tenebitur. Dono eciam tibi et he- redibus tuis quandam domum apud Tyrum, que fuit domine Vive, iure here- ditario4 habendam et possidendam in perpetuum. Et ut hec donatio, concessio et confirmatio mea tibi et heredibus tuis rata permaneat in eternum et indisso- luta, presentem paginam testibus subscriptis et sigillo meo muniri feci. Huius rei testes sunt dominus Eraclius, Ierusalem venerabilis patriarcha; dominus Ioscius, Tyrensis archiepiscopus; dominus Monacus, Cesariensis archiepiscopus; dominus Letardus, de Nazareth archiepiscopus; dominus Bernardus, Liddensis episcopus; dominus Radulfus'', Bethleemita episcopus; dominus Odo Beritensis episcopus, dominus Girardus, milicie domus Templi magister; dominus Rogerius, domus ho- spitalis Ierusalem magister; dominus princeps Rainaldus; Haymericus, constabu- larius domini regis; Milo, regis pincerna; Petrus de Creseca; Goscelinus Hyr- cus; Anselinus Babini; Gaufridus Tortus; Willelmus de Molembec. Factum est hoc anno ab incarnatione domini m° c° lxxx° vi° indictione iiii*. Datum Accon per manum Petri domini regis cancellarii Lyddensisque archidiaconi xii kal. nov.

    I, 9v. n. 13. 1. supplevi. 2. sextus B. 3. solvere B. 4. hereditaria B. 5. Pandulfus B; forsan recte.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.