Ordinis Theutonici, Nr. 24, S. 35
Ordinis Theutonici, Nr. 24, S. 35
Ut omnibus in posterum clareat et nulla ambiguitatis questio inde emergat, manifestum facio ego Conradus, marchionis1 Montis Ferrati filius, quod pro bono servicio et maxima fidelitate, quam mihi in Tyro Martinus Rocia nobilis Ianuensis civis exibuit, donavi atque concessi et tradidi ei domum Theodori
Suriani cum omnibus pertinenciis suis superius et inferius, interius exteriusque positis in eadem Tyro, ita videlicet, ut ipse Martinus et sui heredes ac cui dederint prelibatam domum perpetuo habeant et iure hereditario possideant et ex ea quicquid voluerint faciant absque contradiccione, et calumpnia mei vel cuiuslibet alterius Tyrensis potestatis. Ut autem hoc factum signum firmi- tatis et robur stabilitatis optineat, hanc paginam scribi precepi et sigillo meo plumbeo muniri. Huius quoque rei sunt testes Ansaldus Bonivicini; Obertus Ma- lus; Osellus; Franciscus de PortuVeneris; Oreicus Graucius; Guillelinus deValga. Anno dominice incarnationis m° c° lxxx° ix° indictione vii. Actum est hoc in civitate Tyri mense septembris.
I, 27 n. 58. Conradus marchio Tyro rclicta 1189 sept. 23 (vii die in fine scpt.) ante Ac- con advenit; Radulfus de Diccto ap. Twysden Hist. Angl. scr. 648. — Idem initium pracbent Con- radi diplomata de 1188 maio ap. Borgo Raccolta di scelti diplomi Pisani. Pisa 1765. p. 105. 106. 1. marchonis B.
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 24, in: Monasterium.net, URL </mom/OrdinisTheutonici/d4368f0a-f54b-4aaa-a960-8611b584f302/charter>, accessed at 2024-12-26+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success