Ordinis Theutonici, Nr. 609, S. 420
Ordinis Theutonici, Nr. 609, S. 420
Alexander episcopus servus servorum dei venerabilibus fratribus archi- episcopis et episcopis, ad quos littere iste pervenerint, salutem et apostolicam benedictionem. Dignos plenitudine apostolici favoris et gratie dilectos filios
fratres hospitalis sancte Marie Theutonicorum illa de causa potissime reputamus, quia pie conversationis et vite studio sine intermissione desudant et pro sub- sidio terre sancte ac pro fidei negotio in Livonie et Pruscie partibus magnifice promovendo labores plurimos et infinitas angustias ac etiam mortis periculum ad honorem divini nominis corde intrepido frequentissime patiuntur. Inde fit, quod nos olim vobis nostras dicimur direxisse litteras continentes, ut vestros decanos et archidiaconos arceatis, ne homines dictorum fratrum pro suis ex- cessibus pecuniaria pena puniant, sed, imposita illis penitentia competenti, bona eorum ad usus fratrum ipsorum in pace dimittant, maxime cum indignum sit, quod iidem fratres, qui ad defensionem fidei totis viribus elaborant, in rebus ad ipsos spectantibus aliquod sustineant detrimentum. Quia vero vos ipsi, prout mirantes audivimus, homines dictorum fratrum huiusmodi pecuniaria pena punitis, propter quod iidem fratres ad apostolice sedis clementiam re- currere sunt coacti, nos universitatem vestram attente rogandam duximus et monendam, per apostolica vobis scripta districte precipiendo mandantes, quatinus, circa fratres eosdem affectum benivolum pro divina et nostra reverentia diri- gentes, prefatos ipsorum homines nullatenus de cetero taliter puniatis, sed eis prout hiis, in quibus excesserint, iuxta formam vobis traditam contra decanos et archidiaconos memoratos iniuncta penitentia competenti bona illorum ad usus eorundem fratrum pacifice relinquatis, ita quod nos super hoc non aliud adhibere consilium, sed teneamur vobis ad actiones uberes gratiarum. Datum Anagnie viii kalendas februarii pontificatus nostri anno sexto.
Transsumta duo d. d. Romae 1427 iunii 6 iubente magistro Heinrico Gedde, ordinis pro- curatore generali, ad preces Iohannis Tirgarth, procuratoris, Curoniensis cpiscopi, per lulianum de Cesarinis, i. u. d., papae capellanum ac sacri palacii apostolici causarum eiusque cainerarii nec- non curiae causarum camerae apostolicae generalem auditorem. Ed. in Livl. U. B. I, 443 n. 349.
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 609, in: Monasterium.net, URL </mom/OrdinisTheutonici/b5365535-4eb0-47ed-ba84-47f427dd69df/charter>, accessed at 2025-01-10+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success