Ordinis Theutonici, Nr. 25, S. 36
Ordinis Theutonici, Nr. 25, S. 36
Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris, quod ego Guido per dei gratiam in sancta civitate Ierusalem Latinorum rex octavus et domina Sybilla, uxor mea, per eandem venerabilis regina, donamus et concedimus do- mino deo et hospitali Alamannorum, quod est hedificatum in honore. ...1 et gloriose semperque virginis Marie, domum unam in Accon ad faciendum hospi- tale, illam videlicet, in qua Armeni et patrones3 solebant hospitari. Si vero dictam domum dare non poterimus, donamus eis plateam iuxta dictam domum, ubi possint facere hospitale ad voluntatem suam. Hoc autem donamus et con- cedimus per manum magistri Sibrandi, qui hoc hospitale incepit et edificavit in obsidione Accon. Donamus eciam et concedimus prescripto hospitali3 iiii°r carrucatas terre in territorio Accon. Ut autem huius nostre donacionis et con- cessionis auctoritas sepe nominato hospitali rata in eternum et indissoluta per- maneat, presentem paginam testibus subscriptis muniri et sigillo nostro feci- mus roborari. Huius rei testes sunt comes Ioscelinus, regis senesealeus; Anzel- linus4, regis constabularius; Henfridus Montis regalis; Hugo Tyberiadis; Rai- naldus Sydonis; Gaufridus Tortus. Factum est anno incarnationis domini m° c° xc° indiccione viiiaS; datum in obsidione Accon per manum Petri, regii cancellarii, Tripolitane ecclesie archidiachoni, medio septembris.
I, 23v. n. 43. In titulo legitur: „dat nobis plateam". 1. deest vcrbum (dei? eius?) non notata lacuna. 2. eadem manu correctum; antea rpatroni" ut videtur. 3. corrcctum ex „preceptori hospitalis". 4. 1. Amalricus? 5. antea vii ut videtur.
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 25, in: Monasterium.net, URL </mom/OrdinisTheutonici/eab9198f-2eff-47dc-9817-0d848f376d13/charter>, accessed at 2024-12-26+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success