Ordinis Theutonici, Nr. 713, S. 479
Current repository:
Ordinis Theutonici, Nr. 713, S. 479


Martinus episcopus servus servorum dei dilectis filiis abbati monasterii sancti Egidii in Nurenberg et sancti spiritus in Heidelberg Bambergensis et Wormaciensis diocesium ac sancti Gungolffi Maguntinensis ecclesiarum decanis salutem et apostolicam benedictionem. Humilibus et honestis supplicum votis libenter annuimus eaque favoribus prosequimur oportunis. Dudum si- quidem dilectis filiis magistro et fratribus hospitalis beate Marie Theotonico- rum Ierosolimitani litteras nostras concessimus in hac verba:
„Martinus cet. Laudibus et honore cet. (supra n. 708). Datum Florencie xvi kal. iunii pontificatus nostri anno secundo". Cum autem, sicut exhibita nobis nuper pro parte magistri et fratrum predictorum peticio continebat, licet
ipsi a prestacione et solucione decimarum et aliorum onerum huiusmodi hactenus ut prefertur liberi et immunes extiterint, timent tamen per aliquos de facto se super illis posse imposterum molestari, pro parte ipsorum magistri et fra- trum nobis fuit humiliter supplicatum, ut eis oportune providere misericor- diter dignaremur. Nos ita ipsis magistro et fratribus et eorum quieti in hac parte consulere cupientes, huiusmodi eorum supplicacionibus inclinati, discretioni vestre per apostolica scripta mandamus, quatenus vos vel duo aut unus vestrum per vos vel alium seu alios prefatis magistro et fratribus auctoritate nostra in premissis oportune defensionis auxilio assistentes non permittatis ipsos super prestacione et solucione aliquarum decimarum et subsidiorum per quoscumque indebite molestari, invocato ad hoc, si opus fuerit auxilio brachii secularis, contradictores per censuram ecclesiasticam appellacione postposita compesceudo; non obstantibus si aliquibus communiter vel divisim a sede predicta indultum insistat, quod interdici, suspendi vel excommunicari non possint per litteras apostolicas non facientes plenam et expressam ac de verbo ad verbum de indulto huiusmodi mencionem. Datum Rome apud sanctum Petrum v idus marcii pontificatus nostri anno sexto.
IV, 244 v. Transsumti d. d. Basilee 1441 iunii 14 auctoritate Andreae Hasselmann, archi- diaconi in Adlevessen D. Dris, et Rudolfi de Rudisheim, locum tenentis auditoris cam. gen., D. Dris, quod fecit ad instantiam Anselmi Eichhoru, ordinis Theutonici, procuratoris magistri per Alemmanniam, Jac. Tyrner de Sobernheim, notarius a. e. i. a., exstat apographon in charta factum in archivo Regimontano.
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 713, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/OrdinisTheutonici/a2b19b17-3486-4215-b994-ba14ea87193a/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success