Ordinis Theutonici, Nr. 29, S. 39
Ordinis Theutonici, Nr. 29, S. 39
In nomine patris et filii et spiritus sancti1. Amen. Notum sit omnibus presentibus et futuris, quod ego Henricus Trecensis comes palatinus assensu et voluntate domine Ysabelle, uxoris mee, illustris quondam regis Almirici3 filie, pro salute anime mee et antecessorum meorum dono et in liberam et perpetuam elemosinam concedo tibi Henrico, hospitalis Alemannorum3 in Accon priori, et omnibus fratribus ibidem deo servientibus et servituris et universis eiusdem hospitalis infirmis quoddam casale in territorio Acconensi4 situm, quod vocatur Cafresi5, cum omni iure suo et cum6 universis pertinenciis suis. Dono quoque vobis in elemosinam quandam Yautam7 in Ackon8 iuxta portam, que dicitur porta sancti Nicolai9, sitam, que videlicet vauta10 est continua muris civitatis Acconensis11. TJt autem huius mee elemosine donatio et concessio vobis, predicto priori hospitalis Alemannorum11 in Accon et nniversis eiusdem fratribus atque infirmis rata in eternum et stabilis permaneat, presentem car- tam sigillo meo et testibus subscriptis precepi muniri et roborari. Huius rei testes sunt Balianus de Ybelino; Raginaldus13 Sydonis; Hugo14 Tyberiadis; Ray- mundus15 de Scandelion10; Balduinus de Bethan; Nicolaus" de Malli; Milo Brei- banz18; Bernardus de Templo, Acconensis13 vicecomes; Silet30, consul Pisano- rum Accon; Symon Pisanus; Raymuldus Antelme; 'VVido11 Antelme. Actum anno dominice incarnationis m° c° xc° iii° mense februario31. Datum Accon per manum domini loscii" Tyrensis archiepiscopi regnique cancellarii. Nota Radulfi14.
1: III, 165; 2: I, 26v. n. 55. Edidit Dudik 1 . c. 51, unde repetiit 1. b. a Toll 1 . c. p. 122 n. IV forsan rccte ad 1104 annum reiciens. Legit2: 1. I. n. p. e. f. e. s. s. deest. 2. Amalrici. 3. alamannoram. 4. accon. 5. Caftrcsy. fi. dccst. 7. vvoltam. 8. accon. 9. Ki- cholay. 10. uuolta. 11. accon. 12. alamannorum. 13. Rainaldus. 14. Ugo.
15. Baimnndus. 1G. i candaleon. 17. Nichqlaus. 18. brcbanz. 19. accon. 20. Scil'ct. 21. Raimundus antelme Ouido. 22. febmarii. 23. Iozcii. 24. Rodulft.
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 29, in: Monasterium.net, URL </mom/OrdinisTheutonici/ec293d62-e2ba-49b9-986b-2bebe3eb4507/charter>, accessed at 2024-12-26+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success