useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Dokumenty miasta Lublina DmL, sygn. 31
Signature: DmL, sygn. 31
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
26 II 1506, Lublin, na sejmie walnym
Król Aleksander Jagiellończyk ustanawia sposób dostarczania podwód królewskich przez miasto Lublin. Aussteller: Król Aleksander Jagiellończyk Empfänger: miasto Lublin
Source Regest: 
Lublin w dokumencie / http://teatrnn.pl/lublinwdokumencie
 


Current repository
APL

Material: pergamin
Dimensions: 450 x 220 + 76 mm.
    Graphics: 
    x
    Alexander Dei gracia rex Polonie, magnus dux Lith[uanie] dominus et heres etc., signific[am]us tenore presencium, quibus expedit universis et singulis presencium noticiam habituris, [quomodo civitatem Lublinensem in] condicionem meliorem constituere volentes, ut tempore felicis nostri regiminis ipsa quoque nedum a gravaminibus, quib[us inordinata consuetudine] onerata fuit, relevetur, verum eciam tam in menium instauracione, quam eciam aliarum utilitatum incrementis [crescat et augeatur. Quoniam] autem prefata nostra civitas, quodque nos ipsi experti sumus, poduodis et reductione rerum regalium, tun[c] quando regem cum [curia sua ibidem esse contingit], preter normam ac equum gravata est et perinde incolis destituertur et iniuriis non parvis afficeretur, remocius quam [equumf est equos et fam]iliam [de]fatigando, de nostre maiestatis benignitate ac providencia ac ad peticionem consiliariorum nostrorum decrevimus [modum et ordinem, quibus] tam poduodam dabunt deinceps et reductionem rerum nostrarum ac successorum nostrorum facient constituere prout [exnunc constii]tuimus. Hunc videlicet, ad quando nos cum serenissima consorte nostra esse in Lublin continget et subinde motum et emigrac[ionem versus] Lithuaniam facere, teneatur civitask Lublinensis tam pro rebus nostris, quam serenissime regine reducendis, duodecim currus bo[nos, singulum] quatuor equis vehendos, dare usque in Parczow vel in Lukow seu eorum alterum locum, ad quem profectionem nostram constituerimus. [Si vero] ex prefatis locis aliquibus curribus eorundem Lublinensium indigeremus vel nostri successores indigerent, nonnisi sufficienti et iusta mercede [soluta] ipsis uti poterimus. Similiter ut premissum est, si versus Russiam cum consorte nostra serenissima nos transire contigeret usque in Cra[ssnysta]w et non ultra duodecim curribus res nostras traducente sunt. Si vero versus Sandomiriensem aut Maioris Polonie terras nos similiter [transire] contigeret prefata civitas Lublinensis duodecim curribus versus Vrzadow vel in Casimiriam aut ubi expedierit res nostras simul et serenissime consortis nostre traducet. Ubi autem ad quempiam prefatorum locorum ex Lublin nos transire absque serenissima consorte nostra contingeret, nonnis sex curribus res nostras deducere ipsa civitas teneatur et debebit, poduodam autem iuxta aliarum literarum suarum disposicionem dare ipsa civitas teneatur, sed non ulterius quam ad loca superius expressa. Id dumtaxat excepto, quod in ardua nostra vel rei publice necessitate exigente, pro pecunia parata et effectualiter soluta, tenebitur prefata civitas equos dare seu ordinare nunctio nostro. Ut autem premissa ordinacio tam de curribus res nostras reducendis, quam eciam de administracione poduode rata et firma sit et permaneat, literas nostras presentes sigillo nostro subappenso muniri fecimus. Datum in convencione generali Lublinensi, fferia quinta post festum sancti Mathie appostoli proxima, anno Domini millesimo quingentesimo sexto, regni vero nostri anno quinto. Matheus dominus episcopus et vicecancellarius subscripsit. Relatio [re]verendi in Christo patris domini Mathie episcopi [Pre]misliensis et Regni Polonie vicecancellarii.
    Source Fulltext: Lublin w dokumencie / http://teatrnn.pl/lublinwdokumencie
    Editions
    • Akta Aleksandra, nr 310, wyd. F. Papée, Kraków 1927


    Languagej. łaciński
    Places
    • Lublin, na sejmie walnym
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.