Charter: Dokumenty miasta Lublina DmL, sygn. 42
Signature: DmL, sygn. 42
Add bookmark
Edit charter (old editor)
2 X 1518, Kraków
Król Zygmunt Stary wobec skarg rajców i mieszczan lubelskich poleca Janowi z Pilczy staroście lubelskiemu uregulować sporne sprawy w mieście. Aussteller: król Zygmunt Stary Empfänger: Jan z Pilczy starosta lubelskiSource Regest:
Lublin w dokumencie / http://teatrnn.pl/lublinwdokumencie
Lublin w dokumencie / http://teatrnn.pl/lublinwdokumencie
Current repository:
APL
APL
Material: papier
Dimensions: 310 x 402 mm.
Sigismundus Dei gratia rex Polonie, magnus dux Lithuanie, Russie Prussieque dominus et heres, g[e]neroso Joanni de Pilcza capitaneo Lublinensi fideli, dilecto gratiam regiam. Generose, fidelis, [d]ilecte fuerunt apud nos consules et cives Lublinenses et questi sunt de inuriis, quas istic se a tua fidelis [ha]bere pretendunt. Imprimis, quod tua fidelis permiserit cuidam Judeo edificare domum penes portam civitate [i]n eo loco, ubi fons erat civilis, unde accidere posset periculum et dispendium civitati et quod etiam permittat vendi et propinari cervisiam advecticiam seu externam in balneo castrensi et villa Tatari contra iura ipsorum et consuetudinem antiquam. Ac in eorum preiudicium et detrimentum, diminutio [p]remique proventum civilium et Reipublice et quod propter piscinam, per tuam fidelis, sub castro extructam et aquam in ea exuberantem adempta eis esset communis via, que ducebat versus oppida Coczko et Lukow et per quam solita erant pelli pecora eorum ad pascua civilia. Quibus rebus, si ita se habent [n]os censentes cives ipsos Lublinenses plurimum gravari et incomodum illis et reipublice afferri in iuribusque et consuetudinibus antiquis eosdem cives conservari volentes. Mandamus tue fidelis, non permittat aliquam cervisiam advectitiam et externam, nisi Lublinensi in ipso balneo castrensi et villa Tatari propinari. [D]omumque prefatam per Judeum prope portam civitatis erectam alio transferri omnino faciat. Et pro illa [vi]a que per aquam piscine predicte mundata est, aliud iter commune et commodum eundi versus Coczko [e]t Lukow ac pro depellendis pecoribus ad pascua civilia ipsis civibus demonstret et designet. Et quia etiam iidem ipsi consules et cives Lublinenses questi sunt graviter de Judeis istic commorantibus, quod liberiusque par vel eis premissum esset, immo omnifariam negotiationes exerceant lucraque et commoda eorum preripiant et impediant contra iura civilia et consuetudinem istic et in aliis civitatibus regni nostri ab antiquo observari solitam. Proinde, si ita est, cum consentaneum non sit, quod Judei equali cum christianis prerogativa et libertate potiantur, mandamus tue fidelis, ut tam amplam et insolitam negociandi facultatem istorum Judeorum Lublinensium ita prout equum est, coarctet et ad priorem modum et consuetudinem reducat, in qua cives ipsos etiam quo ad exercendas eorum negotiationes conservet et conservari faciat. Ac alia suprascripta omnia ita, ut ei mandantur exequatur pro debito officii sui et gratia nostra. Datum Cracouie, sabato proximo ante festum sancti Francisci, anno Domini millesimo quingentesimo decimo octavo, regni vero nostri duo decimo.
Ad mandatum regie
maiestatis proprium.
Source Fulltext: Lublin w dokumencie / http://teatrnn.pl/lublinwdokumencie
Language:
Places
- Kraków
Archiwum Państwowe w Lublinie, Dokumenty miasta Lublina DmL, sygn. 42, in: Monasterium.net, URL </mom/PL-APL/Charters/DmL_sygn_42/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success