Quellen zur Geschichte der Stadt Köln, Nr. Nr. 446. , S. 449
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln, Nr. Nr. 446. , S. 449
1297, 10. April.1)
Nos Conradus dei gratia prepositus, Wicholdus decanus ecclesie Coloniensis et eadem gratia Reynardus Bunnensis et Philippus Xanc- tensis ecclesiarum propositi, archidiaconi Colonienses, recognoscimus et protestamur, quod cum inter reverendum dominum nostrum pie me- morie Sifridum archiepiscopum Coloniensem ex una parte et hono- rabiles dominas abbatissam et conventum ecclesie sanete Cecilie Co loniensis ex altera super redditus quinque marcarum de bonis in Leggenich ipsis abbatisse et conventui persolvendis iam dudum questio verteretur idemque dominus noster in extremis laborans in ultima sua voluntate nobis commiserit huiusmodi questionem rationa- biliter decidendam, nos investigata de premissis plenius veritate, in- venimus ita esse, videlicet quod archiepiscopus Coloniensis pro tem pore existens eisdem abbatisse et conventul singulis annis in die beate Cecilie virginis quinque marcarum Coloniensium denariorum redditus persolvet de bonis et redditibus in Leggenich, ut est dictum. Tn cuius rei testimonium sigilla nostra presentibus sunt appensa.
Datum Bunne feria quarta post ramos palmarum, anno domini millesimo ducentesimo nonagesimo septimo.
Aus dem Copiarium von St. Cäcilien, f. 20.
') Bezüglich der Datirung das Nähere in der Vorrede.
426
Quellen der Stadt Koeln I, ed. Ennen, Eckertz, 1860(Google data) Nr. 446. , in: Monasterium.net, URL </mom/QuellenKoelnI/f6d3cb03-3056-4729-9840-900fe41e37f6/charter>, accessed at 2025-02-05+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success