Charter: Quellen der Stadt Koeln II, ed. Ennen, Eckertz, 1863(Google data) Nr. 261.
Signature: Nr. 261.
The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Innocentius episcopus seruus seruorum dei. Dilectis filiis
Ludolfo dicto grin, Lamberto dicto de danubio et Hermanno dicto de dignant magistris
ct prouisoribus domus leprosorum Colon. ceterisque fratri- bus tam censualibus quam
aliis ad eandem domum spectantibus sa- lutem et apostolicam benedictionem. Sacrosancta
romana ecclesia deuotos et humiles filios ex assuete pietatis officio propensius
diligere consueuit et, ne prauorum hominum molestiis agitentur, eos tanquam pia mater
sue protectionis munimine confouere. Ea propter dilecti in domino filii uestris iustis
postulationibus grato concurrentes assensu personas vestras et domos et loca, in
quibus manetis, cum omnibus bonis, que in presentiarum rationabiliter possidetis aut
in futurum iustis modis prestante domino poteritis adipisci, sub beati Petri et nostra
protectione suscipimus. Specialiter autem terras, possessiones ac alia bona uestra,
sicut ea omnia iuste ac pacifice possidetis, ita uobis omnibus auctoritate apostolica
confirmamufl et presentis scripti patrocinio communimus, districtius inhibentes, ne
quis de cetero de ortis, virgultis seu vestrorum auimalium nutrimentis decimas exigere
uel extorquere presumat. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc pagiuam nostre
protectionis et confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Siquis
autem hoc attemptaie presumpserit, indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et
Pauli apostolo- rum eius se nouerit incursurum.
Papst Innocenz IV. nimmt das Leprosenhaus zu Melaten in seinen Behutz und
bestimmt insbesondere, dass die Giiter desselben zehntfrei sein sollen. — Lyon, 1247, 29.
August. Source Regest:
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 261. , S. 274
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 261. , S. 274
Current repository:
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 261. , S. 274
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 261. , S. 274


Datum Lugduni im. kal. Septembris, Pontificatus nostri anno Quinto.
Naeh dem Original im Stadt-Archiv. Das Plumbum vorhauden.
263
Quellen der Stadt Koeln II, ed. Ennen, Eckertz, 1863(Google data) Nr. 261. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/QuellenKoelnII/3a540be2-9cdd-4779-824a-56c8a0e9f711/charter>, accessed 2025-04-15+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success