Codex Diplomaticus Poloniae - Regum Poloniae, Magnorum Ducum Litvaniae - Bullae Pontificum, Nr. CIX. , S. 233
Codex Diplomaticus Poloniae - Regum Poloniae, Magnorum Ducum Litvaniae - Bullae Pontificum, Nr. CIX. , S. 233
In nomine domini, amen, Quod magnifica Regum fieri decreuit autho- ritas, ratum atque stabile debet perpétue permanere. Eapropter nos Cazi- mirus, dei gratia Rex Poloniae, nec non terrarum Cracoviae, Sandomiriae, Syradiae, Lanciciae, Cuiauiae, Pomeraniaeque dominus et haeres. Notitiae uniuersorum tam praesentium, quam futurorum praesentibus declaramus. Quod volentes ciuitatem nostram Sandomiriensem in meliorj et vtiliorj sta tu poneré, ut per hoc Aduocatorum seruitia repensentur, et ciuibus utilitas
. (') Ex libris manu scriptis vulgo Metryki Koronne dictis in Varsaviensi tabulafio publico Regni Poloniae asservatis, et quidem Nro XCIII0 p. 323 descriptum.
— 190 —
peramplius augeatur, exnunc igitur Marco Aduocato, nec non progenitis fratris eius Roperti memoriae foelicis, ac omnibus ciuibus Sandomiriensi- bus, haereditatem nostram Radoskowicze, etiam dudum iunctam pernostros praedecessores eidem ciuitali, de novo nunc donamus, damus, tradimus, et conferimus. Velut in suis metis, et termmis circumferentialiter est distincta, eidem Marco et progenitis praescriptis, Aduocatis praedictae ciuitatis et ci uibus, ipsam haereditatem Radoskowicze, cum omnibus utilitatibus, redditi- bus, singulisque pertinentijs, et vsibus, qui nunc ibi sunt, aüt per eorum pro- uidentiam fuerint in futurum, irreuocabiliter tenendam, habendam, libereque et imperpetuum possidendam. Haec igitur harum serie roboramus. Actum et datum Cracouiae die Gereonis Martiris et eius sotiorum. Anno domini millesimo trecentesimo trigésimo seplimo. Praesentibus hijs nobilibus no- stris Spicimirio Castellano, Nicolao Palatino, et Zbigneo praeposito et can- cellario, Jaroslao Archidiácono Cracouiensibus, Petro Nosal Sandomiriensi, Mistigneo Radomiensi Caslellanis et aliis multis fide dignis.
■
cx.
Anno 1341 <f. 3 Octobris.
Henrlcus Landgravine Hassiae prömittit Cazimiro régi se statnto die duo millia sexagenarnm grossoram pragensium filiae dotis nomine persolntnram (').
Nos Heinricus dei gracia Lantgrauius terre Hassie, manifeste recogno- scimus in hijs scriptis. Quod magnifico domino, domino Kazimiro, Régi , Polonie, domino genero noslro karissimo, duo milia sexagenarum grosso rum pragensium, cum indita Adelheide coniuge sua, filia nostra nomine do- nacionis propter nupcias, bona fide dare promisimus, а�? promittimus per presentes de quibus ipsum, in die sancti Michahelis archangeli afluturo nunc proxime, in ciuitate sua Crakouia (sic) sub expensis et dampnis nostris pro-
(') Ex archetypo membranáceo in Varsaviensi tabulario publico Regni Poloniae Nro 226 asservato. Sex sigilla appensa sunt huic tabulae taeniolis membranaceis, omnia attrita. Eorum primum majoris formae sine dubio erat Landgravii Hassiae.
— 191 —
prijs, pagare tenebimur expedite. Obligantes ipsi nihilominus, ob maiorem certitudinem, illustres et nobiles viros Heinricum et Ernestum, patrueles no- x stros de Brunswig, Hermannum fratrem nostrum, Johannem comilem de Cy- ginhain, avunculum nostrum, et Syfridum comitem de Wydalginstein fidelem nostrum, fideiussorie in hunc modum, videlicet, quod si nos in dicto termino, ipsi prefalam peccunie summam non persoluerimus, extunc cum moniti eri- mus, infra mensem, diem monicionis immediate sequentem, dictam ciuitatem Crakouiam una cum eisdem fideiussoribus nostris intrabimus, inde non exi- turi, nisi eadem pecunia prescripto domino genero nostro, integraliter per nos tradita sit et soluta. Dantes sibi has literas sigillo nostro firmiter sigil- latas, super eo. Et nos fideiussores prescripti, recognoscimus prefato domi no nostro, domino Kazimiro Regi Polonie, fideiussisse, ac in solidum nos ipsi pro sepedicta pecunia, omnibus modo et forma, sicuti superius expres- sum est, fideiussorie obligasse, bona fide, prominentes et astringentes nos ad hoc, quandocumque per ipsum aut nuncios suos moniti fuerimus, obsta- gium sibi more bonorum fideiussorum una cum dicto domino Lantgrauio in prescripto loco fideliter adimplere. In quorum euidenciam, et clariorem fir- mitatem, sigilla nostra, sigillo ipsius domini Lantgrauij, presentibus sunt appensa. Sub anno domini M° CCC° XLI° feria quarta próxima post diem beati Remigij confessons.
Codex Diplomaticus Poloniae, ed. Rzyszczewski, Muczkowski, Bartoszewicz, 1847 (Google data) CIX. , in: Monasterium.net, URL </mom/RegPolBullaePontificum/3832935e-1cc9-4feb-9234-ddfb128b20d3/charter>, accessed at 2024-12-26+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success