Codex Diplomaticus Poloniae - Regum Poloniae, Magnorum Ducum Litvaniae - Bullae Pontificum, Nr. XLII. , S. 484
Codex Diplomaticus Poloniae - Regum Poloniae, Magnorum Ducum Litvaniae - Bullae Pontificum, Nr. XLII. , S. 484
In nomine domini, amen. Quoniam modernorum facta haberi soient dubia, nisi literarum apicibus roborentur, ideo nos Kazymirus dei gracia
(') Ex archetypo in tabularlo publico provinciae Ducatus Posnaniensis, in collection» scriptorum, ad sublata coenobia spectantium, descripsit doct. Stronczynski. Sigillum deest; funiculus autem sericus flavi est coloris. Conf. privil. anni 1251 superius Nro XXXVIIIo prac- missum, et Archivum theolog. Jabczynscii ibid, citatum.
— 68 —
Dux Cuyavie et Lanchicie, notum facimus presentibus et futuris, quod bone memorie Comes Nycolaus quondam fidelis Thezaurizarius (sic) noster, villam et fundum que Byssovia wlgariter nuncupatur, cum omnibus perti- nenciis suis, et cum villis, quarum nomina sunt hec: Wirchocino cum sortibus suis sive bonis, videlicet: Rybino et Popelevo, eidem Wirchocino attinentibus, Sadlno, Wansovno, Gorsevo cum Janyssevo sorte sibi adjacente, Trischino(2) cum omnibus pertinences, ulilitalibus et juribus suis nobis obtulit, et coram Baronibus "nostris resignavit, petens, ut monasterium Cyslerciensis ordinis ibidem fundare dignaremur. Nos vero cultum dei pio devocionis affectu cupientes promoveré, dictam villam et fundum cum villis prenominatis, sicut idem Comes tenuit,- contulimus deo et beate ac semper gloriose virgini Marie, et fratribus de Bissovia in remedium anime nostre, predecessorumque ac successorum nostrorum, nec non et dicti Comitis Ny- colai, ad constriiendum claustrum cum dei adjutorio et nostro juvamine, cum omnibus perlinenciis suis а�? utilitatibus universis, videlicet terris cultis et incultis, stagnis, rivis, pratis, pascuis, paludibus, lacubus, silvis, rubetis, et nemoribus, mellificia quoque et liberum jus piscandi, castores in stagnis capiendi, et auctoritatem in predictis heredilatibus venandi. Omnia ista integra fratribus ibidem deo servienlibus contulimus jure perpetuo possidenda. Dedimus eciam fratribus ac hominibus in ipsa Byssovia et in villis predictis commorantibus, ut a prevod, a povoz, wyvoz, wymed, nastava, vesnica, a naraz, a mostne, a poradlne, a povolove, podvorove, et a stroza, et ab / omni alio quocunque grava.jiine, liberi penilus sint et absoluti. Sochol non cnstodient, et castorum captores recipere non tenebunfur; ad expediciones non ibunt, excepto solo, quando Cuyavia ab alieno exercitu invadelur. Nullum Castrum ñeque novum, ñeque velus edificabunt; ad pontem castri quando ipsum reparare contingent, non laborabunt, ñeque aliquod vectigal prestabunt. Et ut ampliori adhuc nostra utantur gracia, volumus, ut nullus
(2) Wierzchocin regale dictum, villa parochialis in M. Ducatu Posnaniensi, territorii regionisque Bydgostiensis; Popielewo, praedium rusticum ad eandem villam pertinens; praedium vero Rybino non invenimus. Sed nec villa Gorzewo in regione Bidgostiensi exstat, nec praedium Janiszewo: est tarnen praedium Janowo ad fluvium Brdam situm, villae Trzyszczyn proximum, quod ad monasterium Coronoviense (prius Byszoviense) pertinebat De Byssovia, Satino, Wia- zowno et Trzyszczyno villis, superius in annotatione secunda et tertia ad privil. Nro XXXVIIIa pracmissum locuti sumus.
— 69 —
Palatinorum, Castellanorum nostrorum, aut Judicum, aliquam habeat fa- cultatem judicandi prenominatas villas fratrum; et homines eorum coram nullo respondebunt, nisi coram Abbate dicli monasterii, vel cui ipse comiserit vices suas. Omne igitur jus ac jurisdictionem, omnia quoque judicia de alto et de parvo et de quacunque causa in omnibus prorsus locis, tarn in terris quam in aquis intra dictorum bonorum términos contentis, dictis fralribus ac monasterio conferimus liberaliter et devole, jure proprietatis perpetuo possidenda. Et ut hec donacio nostra in perpetuum firma а�? inviolata permaneat, presentem paginam sigilli nostri munimine fecimus ro boran. Datum in Cloba(3), anno gracie M° CC° quinquagesimo tercio, indie beati Jacobi Apostoli, presentibus hijs: Venerabiii patre Domino VoJymiro Episcopo Cuyaviensi(4), Comité Bogussa Palatino Cuyaviensi, Comité Boguslao Castellano de Bydgostia(b), Vito Judice, Mauricio Subcancellario, Magisfro Wencezlao, et multis alijs nobilibus ac fide dignis.
(3) Elobia villa parochialis territorii Cujaviensis, regionis Brestensii, prope oppidum Lubraniec sita.
(4) Quem olim Ducis Conradi, anno vero adbuc praecedente (1252) mense Majo, Casimiri Cujaviensis Ducis Gancellarium fuisse vidimus Volimirum, eum die quo Privilegium hoc collatum est, jam Episcopum Vladislaviensem fuisse animadvertimus. (Conf. privil. Nris XXIX, XXXI, XXXII, XXXVIII et XXXIX). Dlugossus autem (VII. p. 744) tradit, Volimirum anno demum 1236 Episcopum Cujaviensem factum esse; quem tarnen supra (p. 735) jam a. 1254 Episcopi dignitate fungentem Cracoviae testem fuisse solenniter promulgatae canonisationis (quam di- cunt) S. Stanislai retulerat. Damalevicius vero ( Vitae Episcopp. Vladisl. p. 184) eum anno demum 1258 Michaeli, quem hoc anno mortuum esse tradit, in episcopatu successisse autumat. Quantopere igitur erret uterque, vel ex hoc privilegio patet.
(5) Bydgoszcz {Bromberg Germanis) urbs in M. Ducatu Posnaniensi, ditionis Borussicae, ad Brdam fluvium, territorii caput
Codex Diplomaticus Poloniae, ed. Rzyszczewski, Muczkowski, Bartoszewicz, 1847 (Google data) XLII. , in: Monasterium.net, URL </mom/RegPolBullaePontificum/83125fc9-c035-40ff-9d84-cd2ddd7271e8/charter>, accessed at 2024-12-26+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success