Codex Diplomaticus Poloniae - Regum Poloniae, Magnorum Ducum Litvaniae - Bullae Pontificum, Nr. CXIV. , S. 241
Codex Diplomaticus Poloniae - Regum Poloniae, Magnorum Ducum Litvaniae - Bullae Pontificum, Nr. CXIV. , S. 241
In nomine domini, amen. Nos Jaroslaus, diuina prouidentia Sanclae Gnesnensis Ecclesiae Archiepiscopus. Notum facimus uniuersis tam pre- sentibus, quam futuris, ad quorum noticiam deuenerit scriptum presens. Quod, licet ab olim inter Magnificum Principem Dominum Wladislaum, Dei gratia Ducem Lanciciensis et Dobrzinensis Terrarum, ex una: et Venerabi- lem in Christo fratrem nostrum Dominum dementem, eadem gratia Plor censem Episcopum, et suam Plocensem Ecclesiam, parte ex altera, super solutione Decimarum, seu certae pecuniae, loco et nomine earundem in Terra Dobrzinensi per incolas ejusdem Terrae, tam in villis Ducalibus, quam etiam militalibus, quae ipsi Domino Episcopo et dictae suae Plocensi Ecclesiae, annis singulis fuerat facienda, grauis fuerat, seminante salore Zizaniae discordia, seu controuersia suscitata. Quia lamen Christi dementia amúl ente, placuit eisdem parlibus, dissensionis huiusmodi scopulo procul moto, in nos tanquam arbitratorem, seu amicabilem composilorem super premissis, sponte et libere et amicabiliter compromittere, et eliam conuenire. Nos gratia Sancti Spiritus inuocata, dictas partes, videlicet Ducem et Episcopum prenominatos, ipsis consentienlibus, et etiam approbantibus, per viam et modum concordauimus, et ad pacis foedera reduximus infrascriptas (sic): ita videlicet, quod dictus dominus Dux Wladislaus, inprimis villas Rus et Trambino, cum suis pertinentes sitas in Terra Dobrinensi, predicto Domino Episcopo et suae Plocensi Ecclesiae, tenetur restituere, prout in veris suis sunt gadibus et granicijs limitatae. Quod si quispiam, super huiusmodi limitibus, dicto domino Episcopo, uel ipse Episcopus alij seu alijs mouerit
(') Ex. libris manu scriptis vulgo Metryki Koronne dictis in Varsaviensi tabularlo publico Begni Poloniae asseruatis et quidem Nro GXXV. p. 122 descriptum.
— 198 —
in posterum questionem, extunc dictus Dominus Dux, ex praelatis et cano- nicis Plocensis Ecclesiae quatuor; dictus vero Episcopus similiter inter barones seu limites (nobiles?) Terrae Dobrzynensis quatuor eligere te- nebuntur, de quibus eis videbitur expediré, qui omnes simul prius fideli super hoc et plena informatione praehabita, (iuramento etiam praestilo ab eisdem electis), secundum modum praemissum dictas villas distinguent ab alijs super gades seu granicies, et etiam limitabunt, duraturas perpetuo, iuxta quod eorum videbitur honestati, qualibet partium praedictarum, seu etiam aliarum et quorumlibet contradictione cessante, et hoc idem seruabunt do- mini et partes praedictae ex utraque parte, octo videlicet eligendo personas modo praedicto, ad limitationes et gades in bonis et possessionibus dictae Plocensis Ecclesiae, et bonis dicti domini Ducis contiguis, in dictae Terrae Dobrzinensis dominio siluatis. Quod si praedictae octo personae per Do minos praedictos electae, ad limitationem praefatam modo debito faciendam, nequiverint forsitan concordare, extunc super hoc ^orte missa, ea pars, cui sors dederit ipsas haereditatessecundum Deum et conscientiam limitabunt (sic). Quibus taliter limitatis, si deinceps questio super his orietur, jus com mune terrestre seruabitur, aut ipse Episcopus literis dicti Ducis, quas super limitalione praefata, dicto Domino Episcopo dare promisit, se tuebitur, et de eadem limitatione docebit. Dictas vero haereditales expresse et etiam nomi- natim, et alias infrascriptas, videlicet nouam villam contiguam Gorzno et ipsum Gorzno, Castrum nouum Gorzno, Succowo, Golkowo, Tcole, Mensan- czkowo binum et alodium similiter Mensqczkowo dictum Brensk, quod nunc Episcopus noscitur öbtinere, Sitna cum lacu, Pogorzalowo Biskupino, Paseczno, Uneiowo, Poline, Galkowo, Supierzijcze et caeteras omnes uillas, prout in ueris suis limitibus, in Dominio Terrae Dobrzinensis sunt distinctae, item villam Lqnki eiusdem Episcopi, sitam in terra Lanciciensi, (eadem libértate gaudebit, excepto, quod Dux Lanciciensis stationem siue slan semel in anno habebit in ilia, et quod homines de eadem iuuabunt ad aedi- ficandum Castrum seu reaedificandum, et hoc turn tantum, quando homines Archiepiscopi Gnesnensis hoc facient, et ad hoc euocati siue iussi transibunt) dictus Dominus Dux Wladislaus, piae memoriae Domini Ducis Conradi Pri- uilegium, et tenorem ipsius, qui sequitur in haec verba: Ego Conradus Dei gratia Dux Masoviae etc. ex tolo а�? plenissime approbando et etiam con
— 199 —
firmando, debet et tenebitur a sua suorumque Judicum, Subiudicum, Castel- lanorum omnium Jurisdictione, dominio, а�? eliam potestate, nec non collectis, exactionibus, boue, vacca, oue, perna, stan, et generaliter, ab omnibus anga- rijs, praeangarijs quocunque nomine censeantur, consuetis in Terra predicta Duci seu Domino de villis et earum incolis exbiheri, plene ac tolaliter eximere, ac etiam liberare. Eo dunlaxat excepto, quod quandocunque Ca strum in Rippin de nouo aedificari, vel jam destructum, vel prae vetustate consumptum, seu alio infortunio destructum, per terrigenas communiter omnes reaedificare contingat, tunc dictus dominus Episcopus, et sui succes sors, pro constructione et qualibet reaedificatione castri praedicti, decern marcas Thorunensis толе!ае, soluere sit adstrictus. Praeterea quia Domi nus Clemens Episcopus Flocensis, sui Plocensis Capituli ad id etiam acce dente assensu, in Iota Terra Dobrzinensi, per quatuor scotos de quolibet manso nomine decimae et ratione ipsius solutionis, per incolas eorundem statuit, limitauit, et voluit sibi et suae Plocensi Ecclesiae fore perpetuo in posterum faciendum; dictus Dominus Wladislaus in recompensam illius, centum mansos de mericis, aruis, dum tarnen sint arabiles, utiles et habiles pro cultura, circa Gorzna, aul circa Rus et Trambino praedicla, si fieri commode poterit, aut alibi in viciniori loco, ubi videbitur a dominio suo, prout aliae haereditales et villae Plocensis Ecclesiae existunt, liberos et exemptos, distinctos a bonis circumiacentibus, integraliter et bona fide dare et assignare tenebitur, ab homine quolibet exbrigatos, seu etiam expeditos, penes dictam Plocensem Ecclesiam, et eius dominium, perpetuo permansu- ros. Caeterum Sculteti villarum Terrae Dobrzinensis praefatae, in die Beatae Catherinae virginis, pro quolibet manso villarum, in quibus Scultetias obtinere noscuntur, per quatuor scotos exigere et recolligere fideliter ac etiam ex integro, quando per nuncios vel literas Plocensis Episcopi, qui nunc est, et pro tempore fuerit, moniti seu requisiti extiterint in Dobrin, vel in Rijpin, eidem Episcopo, vel ejus nuncio ad id specialiter deputato, suo pe- riculo deportare, dare etiam seu praesentare, annis singulis, perpetuis tempo- ribus, tenebuntur. Tarn (quam?) pecuniam recollectam ut praefertur, et nuncio dicti Plocensis Episcopi praesenlatam, si idem nuncius eandem dicto Epis copo tuto, secure, а�? sine periculo deportare nequeat, vel non possit, tunc Dominus Dux praefatus, rogatus tarnen, et cum data reuerenlia eidem, ipsam
— 200 —
pecuniam per suos homines et suo damno, dicto Episcopo, lenebitur desti nare. Quod si praefati Sculleti, in exigendo censu praefato, dictae Plocensi Ecclesiae nomine decimae debito, forent negligentes aliqualiter, seu rebelles, sub iuramento nullam suae negligenliae causam racionabilem praetendentes, poterit extunc dictus Dominus Episcopus contra ipsos scultetos, ob huiusmo- di eorum negligentiam et contemptum, procederé per censuram Ecclesia- sticam, praeuia ratione. Et nihilominus, negligentiae occasione praedictae ipsos scultetos compellere ad sibi soluendum de quolibet suo manso quatuor scotos, prout tenentur villani caeteri, seu villae, quos scultetos etiam ad hoc fore dicimus oblígalos. Quam censuram excommunicationis, vel interdicti sententias in eos ex causis praemissis prolatas, si ijdem Scul- teti, infra unius mensis spacium, animo sustinuerint pertinaci, extunc cum, crescente contumacia, crescere debeat et poena secundum legitimas sanctiones, praefatus Dominus Dux Dobrinensis, ipsos Scultetos, qui et quot culpabiles extiterint, pro huiusmodi pertinacia, et per quatuor scotos de manso quolibet quorumlibet eorundem et villanos omnes, vel aliquos ex eis, qui et quotcunque in soluendo censu praedicto praefato Plocensi Episcopo rebelles extiterint, seu etiam pertinaces, pro ea solum pertinacia, seu contradictione inpignorare, et recepta pignora apud illos, ad vicinio- rem domum seu curiam ipsius Episcopi, per suos homines officiales, seu etiam Ministeriales debebit transmitiere, super hoc ex parte memorati Plo- censis Episcopi requisitus, per ipsum tarn diu pacifice detinenda, quousque sibi, et Ecclesiae suae neglectus census, seu etiam denegatus, per Scultetos et villanos praefatos, integre fuerit persolutus. Praemissa vero omnia et singula, saepedictae partes scilicet Dominus Dux et Episcopus supradicti, prömiserunt se effectualiter impleturos ex utraque parte, sub poena centum marcarurn, quas parti seruanti, Ordinationen! nostram huiusmodi, pars etiam (earn?) non seruans seu contraueniens contra illam. mediantibus nobis dare, soluere tenebitur, et etiam assignare. Submiserunt se insuper spontanea vo lúntate Domini supradicti, quod partem huiusmodi non seruantem praedicla, possimus propter hoc excommunicationis vinculo innodare. Ut autem haec nostra ordinalio et concordia, quam etiam authoritate Metropolilica appro- bandam duximus et eliam confirmandam, robur obtineat perpetuae firmitatis, praesentes literas scribi et confici super ea fecimus, noslri sigilli appensione
muniri. Actum Lanciciae, in die Beati Joannis Baplistae, Anno domini Millesimo Trecentesimo quadragesimo octauo. Fresentibus strenuis et no- bilibus viris: Domino Falo Palatino Lanciciensi, Ivvone Praepbsito, Nicolao Archidiácono, Kielczone Custode, Gnesnensibus; пе�? non Michaele Pincerna, Dominico Subiudice Lanciciensibus, et Tiezone de Radomskie, et aliis plu- ribus fide dignis.
cxv.
Mn villa Bobromniki, anno 1349 d. 19 mens. Aprilis.
Vladislaus Dax Lanciciensis et Dobrinensis militi Nasironi mericam in Terra Dobrinensi sitam, una �?шп silva Gorzechowo, ipsius hereditati Zyrniki adjacenti, vendit (').
1493. In nomine domini, amen. Ad perpetuam rei memoriam etc. Significamus lenore presencium etc. Quomodo in nostra (Joannis Alberti Regis), et Consiliariorum noslrorum presencia constiluti personaliter, hono- rabilis et nobilis Paulus Presbiler, Arcium Liberalium Baccalaureus, et Nico laus fratres germani de Zijrnijki heredes, obtulerunt coram nobis quoddam
Eriuilegium, sub titulo et sigillo olim Illustris Principie, domini Wladislai lanciciensis et Dobrzinensis Terrarum Ducis, antecessoris nostri: supplicave- runtque nobis, quatenus eis ipsum Privilegium renovare dignaremur. Cuius quidem privilegii tenor de verbo ad verbum sequitur et est talis:
1349. In nomine domini, amen. Ut rei geste ambiguitate qualibet semota, apud presentes etapud posteros noticia loculencior habeatur: igitur Nos Wladislaus, dei gracia Lanciciensis et Dobrzinensis Terrarum Dux, notum fore cupimus universis presentibus et posteris, presencium noticiam habituris: Quod viro discreto et honesto militi Nazironi, et suis veris he- redibus ac legittimis successoribus, mericam nostram sittam in Terra nostra Dobrzinensi, cum silva Gorzechowo wlgariter dicta, coniunefam et annexant ipsius hereditati, que Zijrnijki wlgari nomine nominatur, tredeeim mansos Culmensis mensure, et decern iugera, que morgij wlgariter nominantur, in
(') Ex transumpto Regis Joannis Alberti, quod libro manu scripto valgo „Metryki Koron- ne" dicto in Varsaviensi tabulado publico Regni Poloniae asseruato N° XV. fol. 163 continetur.
■ 26
suis granicijs et metis continentem, cum omni jure Culmensis civitatis, cum omnibus utilitatibus, proventibus, et usufruclibus, quocumque nomine cense- antur, qui nunc sunt, aut oriii poterunt modo quolibet temporibus in futuris, eidem militi Nazironj vendidimus de nostro vero dominio, pro quinquaginla marcis monele Thorunensis, cum tanta libértate, quantam idem Nazir suis kmethonibus seu incolis, dictos mansos colentibus tradet et donabit, tarn sibi suisque veris pueris, de ipso legittime procreatis, iure hereditario, libere temporibus perpetuis tenendam, habendem, atque possidendam, ad ususque proprios conuertendam, iuxta quod sibi suisque veris heredibus ac legittimis successoribus utilius, oomodiusque videbitur expediré: videlicet donando, vendendo, sive commuttando, pro sua, suorumque posterorum, omnímoda volúntate, tarnen nostro de consensu pariter affeclu. Ad quam quidem mericam, nullus aliquod ius, prêter nos, habuit vel habebat temporibus ab antiquis. Et si unquam prefata merica, alicui pro tempore fuerat concessa, nunc vero et inperpetuum revocamus per presentes, quod nullo iure aliquis hominum, prêter Nazironera prefatum et suos posteros, ipsam valeal obtinere. Preterea prenotatus Nazir, et sui posteri, de utraque hereditate, videlicet de hereditate Zirnijki nominate, et de merica sepius dicta, ad expedicionem quamlibet nostram, cum pancero nobis tenebitur deseruire in suo dampno pariter et expensis; unumque porcum, seu quamlibet solucionen! aliam no stram ducalem nobis solvet, de ambabus hereditatibus prenarratis. Ut autem hec nostra vendicio, et ipsius empcio, inter nos et prefatum Naziro nem habita, robur perpetué optineat firmitatis, presentes sibi fieri, nostrique maioris sigilli munimine iussimus communiri. Datum in Bobrovvnijk, in octava Pasche. Presenlibus testibus subnotatis: Comitibus, Johanne tunc Capitaneo Dobrzinensi Succamerarioque Lanciciensi, Misliborio Judice Dq- brzinensi, Thiczmano Judice Rippinensi herede de Radomino, Bernhardo herede de Mokouo, Viskone de Grochovalsco, et alijs quam pluribus testibus fide dignis, viris nobilibus et honestis. Actum sub anno domini millesimo trecentesimo quadragesirao nono. Scriptum per manus Augustini.
Nos tandem, viso huiusmodi eorum privilegio iusto, in nulla parle vi- ciato: tantumque propter antiquitafem scriptura in eo erat caduca et deleta; eorum peticioni iuste acclinati, ipsum privilegium, sic de verbo ad verbum insertum, duximus renovandum, et per presentes renovamus. In cuius rei
- 203 —
testimonium sigillum nostrum presentibus est subappensum. Actum Pozna- nie, feria tercia infra octavas Corporis Cristi (d. 11 Junij), anno ejusdem millesimo quadringentesimo nonagésimo tercio, Regni vero noslri anno primo. Presentibus reverendis in Christo patribus dominis: Petro Wladisla- viensi, Uriele Poznaniensi, Episcopis; nec non magnificis et generosis: Nico lao de Cuthno Lanciciensi et Capitaneo Maioris Polonie generali, Johanne Szwydwa de Schamothuli Calischiensi, Johanne de Opporow Brestensi, Mathia de Sluzewo Juniwladislaviensi, Pallatinis etc. Datum per manus Venerabilis Gregory de Ludbrancz etc. R. P. Vicecancellarij. Relacio eiusdem Venerabilis Gregorij de Ludbrancz R. P. Vicecancellarij.
CXVL
Cracoviae, anno 1351 d, 12 mensig Juni i.
Rex Cazimirus Nicolao et Tilnsio qnibusdam vfflam Visoh jure thentonico locandam
confert(')-
In nomine domini, amen. Ea, que magnifica Regum Magestas faceré . decreuit, maxime pro utilitate Regni sui, debent esse firma et stabilia, roburque perpétue firmitatis obtinere. Igitur nos Kazimirus dei gracia Rex Polonie, notum facimus uniuersis, presentem literam inspecturis: Quod cu- pientes utilitates Regni nostri peramplius ampleare, discretis viris Nicoiao et Tilusio damus villam in Visoke, in fluuio Sidinez, iure theutonico, quod Maydburgense dicitur, locare plenam potestatem. Que villa habebit infra limittes centum mansos iure predicto theutonico mensuratos. In qua villa damus predictis Nicoiao et Tilusio, ac posteris ipsorum, perpetuo sculteciam habendam, tenendam, donandam, vendendam, commutandam, pro uoluntate ipsorum conuertendam. Quibus scultetis, et successoribus ipsorum damus perpetuo octo mansos liberos, pro ecclesia duos mansos liberos, pro pellen- do grege, quod scotnicza dicitur, duos mansos. Item damus predictis seul- ^ tetis et posteris eorum duas tabernas liberas, macellum carnium, sutorum,
(') E tabula authentica membranácea Varsaviae in tabulado publico Regni Poloniae Nro 612 asseruata. Sigillum deest.
26*
— 204 —
panura, fabrorum, sex ortos liberos, duas piscinas, duo molendina, pralum libérum ad viginli currus, lercium denarium de iudicio; preterea omnibus et I singulis ^methonibus dicte ville, a data presentí ad-viginti annos, ab omnibus solucionibus damus libertatem. Qua elapsa, extunc kmethones, singulis annis, in festo beati Martini, pro censu nobis per octo scotos grossorum y soluent, et scultetis VI denarium de quolibet manso, et pro -decima per fertonem: ad tria iudicia magna, que ter in anno fieri cons^euerunt, unum prandium sculteti, et duo kmethones dabunt nostro nuncio, uel pro quolibet prandio per sex scotos soluent. Remouemusque a predicta villa omnia iura polonicalia, angarias et preangarias qualescunque: ita sculteti dicte ville non alias, nisi in iudicio nostro theutonicali, iure theutonico predicto, dum tarnen per nostram literam fuerint citati, respondebunt; kmethones vero coram scul tetis iam dicte ville, iure eodem, responderé teneantur. In causis aulem criminalibus, et aliis quibuscunque magnis uel paruis, scultetis iam dicte ville in villa sepedicta, et infra limiltes ipsius ville, iudicandi, condempnandi et puniendi, secundum quod ipsum ius theutonicum postulat et requirit, damus omnimodam facultatem. Sculteti enim prenominate ville, ad expedicionem cum galea seruire, equo compelenti, tenebuntur. In cuius rei testimonium, nostrum sigillum duximus presentibus appendendum. Data Cracovie, in die sánete Trinitatis, anno domini M0 CCC° quinquagesimo primo. Presentibus hijs testibus: Johanne Palatino Sandomiriensi; Eustachio Lublinensi, Henrico Wisliciensi, Johanne Voynicensi, Castellanis; Dobeslao Subcamerario San domiriensi et Nicolao Subdapifero Cracouiensi, ac alijs multis.
..' .' / :' - .: . ■
CXVI�?.
Sanocii, anno 1352 cf. 25 mensig JanuariL
Casimiras Rex Jacobo dicto Isskra villam Obrwinow jare thentonico locandi confert
potestatem (')•
1530. In nomine domini, amen. Ad perpetuam rei memoriam. Nos Sigismundus etc. Significamus etc. Quomodo Nobilis Adam Myslowski,
(') E libro Metrica Regni dicto Nro XLIV. p. 382.
scultetus noster in villa Iskryna, coram Majestate nostra constitutus, exhibuit originaler priuilegium suum sculteciale Iskrinense, titulo et sigillo Serenis simi olim Principis domini Cazimiri Polonie Regis tunc temporis existentis, predecessoris nostri, sibi super prefatam sculteciam seruiens, obsignatum; petens illud, propter eius inueteracionem, sigillique regalis aliqua ex parte infractionem, innouari, approbari, ratifican, confirmarique per nos decerni tenoris subsequenlis:
1352. In nomine domini, amen. Ea, que aguntur in tempore, simul labunlur cum cursu temporis, nisi scripto apicum et testimonio testium perhenniter roborentur. Ea propter nos Cazimirus dei gracia Rex Poloniae notum facimus universis, tain praesentibus quam fuluris, hanc paginam inspecturis: Quod cupientes utilitates Regni nostri meliorare et augere, de nemoribus et siluis, de quibus nobis nulla penitus utilitas proueniebat, Jacobo dicto Isskra, in merica, qug dicitur Obrwinow et Brachcyn, incipiendo a fluuio Wislok, villam damus jure theutonico, quod Maidemburgense dicitur, perpetuo duraturo, nomen ville, Obrwynow wlgariter imponendo, locandi, mansos mensurandi, omnimodam poteslalem. Que villa habebit sexaginta mansos, infra limites jure predicto theuthonico mensúralos. In qua villa praedicto Jacobo damus sculteciam, et posteris seu successoribus ipsius legitimis, ac pueris uxoris suç, filijs Dauidconis: Paulo videlicet, Nicolao, Dominico, Curado et Misscislao, perpetuo а�? jure hereditario, tenendam, habendam, possidendam, vendendam, commutandam, pro sua et suorum posterorum utilitale conuertendam. Qug scultecia habebit perpetuo quattuor mansos liberos: mensurato prius uno manso pro pellendo grege, quod Scothnicza wlgariter dicitur; juramenta omnia, tercium denarium de qualibet re iu dicata, in pçnis magnis vel paruis: duobus denarijs pro nobis duntaxat reserualis; thabernam liberam, maccellum carnium, bancam panum, sutorum, fabrorum, molendinum, cum quotcumque rolis fieri polerit, in fluuio predicto Wislok, piscinam liberam, prata, pascua. Licebitque praedicto sculleto, et posteris ejus piscari, venari infra limites dictae hereditatis, mellificia infor mare: in mansis tamen, qui ad sculteciam pertinebunl. Scultetus vero, qui pro tempore fuerit, ad expedicionem generalem unum hominem in plattis, in slappa, et cum hasta, in equo valenti mitlere teneatur. Et kmethones ad expedicionem per duos scottos grossorum nobis dare tenebuntur. Ad iudicia
— 206 -
autem magna, quç ter in anno fieri consueuerunt, unum prandinm scultetus, et duo kmethones, nuncio nostro, quem ad hoc mittemus, ministrare tenebun- tur; uel pro quolibet prandio, per fertonem grossorum soluent. Et ut cicius dicta villa possit locari; a data presencium, de agris dudum excultis, octo annorum, de siluis vero densis, que, extirpan debeant, ad viginti annos con tinue computandos, praedictae villae kmethonibus, damus et concedimus ab omnibus solucionibus nostris omnimodam libertalem. Qua elapsa, kmethones ville, predictae perpetuo, quilibet eorum de quolibet manso, singulis annis in feslo Beati Martini, racione census nobis et nostris successoribus per decern
scottes: pro-décima scott. cui de jure deberel, solvant, et soluere sint
astricti. In causis autem capitalibus et criminalibus, magnis vel paruis, pre- dicto sculteto, successoribusque ipsius judicandi, sentenciandi, condemnandi etpuniendi, secundum quod ipsum jus theutonicum requirit, damus et tribuimus omnimodam facultatem. Preterea remouentes omnia jura polonicalia, que, jus theutonicum impediré consueuerunt; absoluimus et liberamus scultetum dicte vn"lç e* suos successores, а�? kmethones inibi, ab omnibus potestatibus et judicijs Palatinorum, Castellanorum, Judicum, Subjudicum, Ministerialium- que ipsorum. Ita quod ipse scultetus, et sui posteri, coram ipsis vel eorum aliquo cittati, qui pro tempore fuerint, minime respondebunt: nisi tanlum coram nobis, vel in judicio nostro, theutonicali jure supradicto, responderé tenebuntur; kmethones autem coram sculteto ville, prenotatç, suo jure theu- tonico respondebunt. In cuius rei testimonium, sigillum nostrum maius presentibus est appensum. Actum in Sanok die Conversionis Sancti Pauli, anno domini millesimo trecentesimo quinquagesimo secundo. Presentibus his testibus: Henrico Visliciensi Castellano. Pelro Neorza Tribuno, Pelka Vexillifero, Cracouiensibus; Petro Capitaneo de Sanok, Nicolao Puscz Subdapifero Cracouiensi, et Pelka Subagazone Sandomiriensi, et alijs multis fide dignis. Datum per manus Pribislai nostrae curiae Notarii.
Proinde Nos Sigismundus Rex, cognoscentes priuilegium preinsertum esse justum ac legitimum, nullaque ex parte sui viciatum; illud de certa sciencia nostra, ex causis preallegatis, innouandum esse censuimus, prout innouamus, nostraeque regiae Majestatis auctoritate approbamus, ratificamus et confirmamus, decernentes illud robur firmum et perpetuum habitUrum, presencium tenore mediante. Ut autem nos memoralum Adam Mislowski,
- 207 —
scultetum nostrum, super premissis redderemus deinde magis consolatum, sibi et filio ejus legitimo Joanni memoratam sculteciam inscribèndam esse decernimus (sic), prout et inscribimus. Promittimusque in verbo nostro regio presentibus, quod ipsum Adam, ejusque filium Joannem supraexpressum, de scultecia preiata, quamdiu uterque ipsorum vixerit in humanis, nemini redi- mere consenciemus, neque successores nostri consencient: duntaxat nobis et successoribus nostris, pro mensa sua regia, proprijs pecunijs eosdem redimendi facultatem reseruamus, presencium tenore mediante: juribus no stris regalibus per omnia semper saluis. In cujus rei etc. Actum Cracouiae feria tercia in vigilia Sancti Laurencij, anno domini millesimo quingentésimo trigésimo, Regni vero nostri anno vigésimo quarto. Presentibus reuerendis in Christo patribus dominis: Petro de Thomicze Cracoviensis et Regni nostri Vicecancellario, ac Joanne Carnkowski Premisliensis ecclesiarum Episcopis; nec non magnificis, generosis el venerabilibus: Christophoro de Schidlowiecz Castellano el Capitaneo Generali Cracouiensi, а�? Regni nostri Cancellario, tum Siradiensi, Sochaczouiensi, Gostinensi, Noue Ciuitatis Corczin et Lucouiensi etc. Capitaneo, Nicolao de eadem Schidlowiecz ger- manis Castellano Sandomiriensi, el Regni nostri Thezaurario, Radomiensi, Olstinensi, Crzepicensi, Osswiaczimensi, Zatoriensi etc. Capitaneo, Nicolao Wolski Castellano Sochaczowiensi, Sanocensi, Lanczkorunensi, Visnensi et Lomzensi Capitaneo, et Serenissimg doming Bonç conjugis nostrae aman- tissimç, а�? Petro Opalenski Landensi Castellano, et Serenissimi domini Sigismundi Secundi Regis Poloniae etc. filii nostri charissimi Curie, Magi- stris, Joanne Choyeñski Poznaniensi, Archidiácono Cracouiensi, et Paulo de Crassow omnium sanctorum Cracoviensi prepositis, et Canonicis Craco- ufensibus, Secretarijs nostris, et alijs quam plurimis Dignitarijs, Officialibus, Secretary's et Aulicis nostris ad premissa testibus, fide dignis, sincere et fidelibus nostris dilectis. Datum per manus prefati Magnifici Christophori de Schidlowiecz Castellani et Capitanei Cracoviensis R. P. Cancellarij.
Relacio ejusdem Magnifici Christophori de Schidlowiecz Castellani et Capitanei Cracoviensis R. P. Cancellarij.
Codex Diplomaticus Poloniae, ed. Rzyszczewski, Muczkowski, Bartoszewicz, 1847 (Google data) CXIV. , in: Monasterium.net, URL </mom/RegPolBullaePontificum/57a6dc94-ab2e-4d91-b1dc-ef99dc83bb32/charter>, accessed at 2024-12-26+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success