Codex Diplomaticus Poloniae - Regum Poloniae, Magnorum Ducum Litvaniae - Bullae Pontificum, Nr. CXCIV. , S. 393
Codex Diplomaticus Poloniae - Regum Poloniae, Magnorum Ducum Litvaniae - Bullae Pontificum, Nr. CXCIV. , S. 393
(•) Ex archetypo membranáceo in tabulario III. Principum Radziwillorum asseruato. Huic tabulae appensum sigillum mediae magniludinis funiculo sérico rubei colons, exhibet in medio clypeo equitem armatum, videlicet insigne M. D. Lithuaniae, in ambitu leguntur verba: „S. Ah- xandri Magni Duels Litwanie Russie" etc. Hoc quoque priuilegium est typis exaratum in opere „Zbiór Prow lAtewskich" p. 58, sed quoniam hie exaratum est ex apographo, nos vero archety- pon nacti, in eodem magna ex parte diversum verborum contextum obseruauimus, ideo priuile gium hoc magni momenti ex archetypo descriptum exhibendum esse duximus.
44
— 346 —
Barones, Nobiles, et Civitates in Regno Polonie. Sed ne ex hac generalitate, aliqua ambiguitas sive dubietas imposterum, quoquomodo possit suboriri, ipsas libértales seu quasdam ipsarum, hic decrevimus poneré per expressum. Et primo: omnes donaciones, privilegia, et immunitates ecclesiarum cathedra- lium, et collegiatarum, conventualium, parochialiumque, in terris nostris Magni Ducatus Lithvanie, Russie, Semogithie erectarum et erigendarum, fundatarum et fundandarum, volumus illesas et inviolatas conservare, et tueri, ac protegeré iuxta nostram omnimodam potestatem. Quas quidem ecclesias cathédrales, collegiatas, conventuales et parochiales, tempore medio, per mortem vel resignacionem si vacare contigerit, et pastore carere, quarum jus palronatus ad nos et successores nostros dinoscilur pertinere pleno iure; tunc ipsis de alio vel alijs pastore vel pastoribus providentes, non alium vel alios presentare debemus, nisi Magniducatus nostri Lithvanie indigenam, qui idoneus fuerit repertus. Sin autem: tunc alterius nacionis personam utilem et honestam, que posset preesse et prodesse, debebi- mus presentare, tociens quociens opus fuerit et oportunum. Item predictis Prelatis, Principibus, Baronibus, Nobilibus, et Civitatibus predictarum terrarum Magniducatus Lithvanie, Russie, Semogithie, dedimus, quod ad nullius hominis delacionem sive accusacionem publicam vel occullam, seu quamvis suspicionem sinistram, ipsos Principes, Barones, Nobiles, et Cives castigare volumus seu puniré quacumque pena, scilicet bonorum ablacione, pecuniaria, carceris, aut sanguinis: nisi prius in iudicio manifesto, iuris ordine catholico observato, actore et reo personaliter constitutis, realiter fuerint convicti: qui post iudicium et conviccionem huiusmodi, iuxta consue- tudinem et iura, sicut in Regno Polonie, debent castigari et sentenciar)', secundum suorum excessuum qualitatem et quantitatem. Item quod pro crimine cuiuspiam, nullus alius, nisi is, qui peccavit et deliquit: semper tarnen iuris catholici ordine observato: convictus iudicialiter et sentenciatus, puniatur; ita videlicet: quod nec uxor pro crimine sui mariti, nec pater pro crimine filij: et e converso, nec aliquis cognatus aut servus: nisi dum quis particeps esset criminis delinquentis: criminibus lese maieslatis solum exceptis. Item concedimus, ut Principes, Barones, Nobiles, et Boijarij supradicti, liberam habeant facultatem exeundi de terris ipsis nostris Magni Ducatus etc. causa uberioris fortune acquirende, et actuum mi
litarium exercendorura, ad quaslibet terras exteras: partibus inimicorum noslrorum duntaxat exceptis: Ita lamen, quod de bonis ipsorura, sic exeuncium, servicia nostra non negligantur: sed nobis, aut successoribus nostris, tanquam ipsis presenlibus, tociens quociens fuerit oportunum, sup- pleantur, exhibeantur et minislrerrtur. Item prefati Principes, Barones, Nobiles et Cives, bona eorum patrimonialia, seu ipsis data, sive donata per preciar um Principem dominum Allexandrum alias Vitowdum, et dive memo- rie ac donacionis per Illustrem dominum Sigismundum etc. donatas et factas, quas tenentes, habentes, ac possidentes, de earum donacionum privileges vel privilegio legittimo et sufficient ac congruo testimonio testium, vel raunimine literarum poterunt probare et docere: pari iure obtineant, sicut Principes, Barones, Nobiles et Cives, sicut in Regno Polonie, sua noscuntur obtinere, et liberam habeant facultalem ipsa vendendi, commutandi, alienandi, donandi, et in usus suos beneplácitos convertendj. Sic tarnen, quod ea commulando, vendendo, alienando, vel donando, coram nobis aut nostris officialibus resi- gnabunt. Item post mortem patrum, liberi masculi et femelle bonis paternis hereditarijs privari non debent, sed ea cum eorum successoribus legiltimis, pleno iure possidebunt, prout Principes, Barones et Cives, in Regno Polonie sua possident, et in usus beneplácitos converlunt. Item quando aliquem Principum, Baronum, Nobilium, et Civium predictorum, ex hac luce decedere contingat, extunc viduam in bonis seu possessionibus mariti sui volumus relinquere seu remanere, quamdiu in sede permanserit viduali: que si ad secundas nupcias transiré voluerit, ipsa marito, quern ducere elegerit, tra- dalur; pueris tarnen in bonis et possessionibus paternis, si fuerint: sin autem, propinquioribus eiusdem mariti prioris, derelictis: prout et célere vidue maritantur. Si vero prior raaritus, in prefalis bonis et possessionibus suis, aliquod eidem uxori sue dotalicium assignaverit, et de eo suflîcienter probare poterit, illo secundum ordinem juris recepto, cui voluerit, nubat in dominio. Item natas et cognatas, а�? consanguíneas ipsarum, virgines et viduas, libere possunt tradere marilis, nobis et nostris successoribus super hoc minime requisitis: ritum tamen catholicum in talibus observantes. Item omnes et singuli kmethones et subditi Principum, Baronum, Nobilium, Boyarorum, et Civium ipsarum terrarum Magni Ducatus Lithvanie, ab omni dacione et solucione collecte sive exactionis Srebsczyzna dicte, atque mensurarum, que
44'
Vyakla nuncupantur, ab omnique onere vectigalium, que podwody dicuntur, a duccione lapidum, roborum, sive lignorum, pro exustione laterum sive cementi, pro castris feni falcastracione, et alijs minus iustis laboribus, soluti sint, liberi omnino et exempli: laboribus tarnen pro edificatione castrorum denuo oportunorum, et antiquorum reformacione exceptis. Principum, Baro- num, Nobilium, Boyarorum kmethonibus et subditis, per nos eis datis et donatis, similiter exceptis: antiquas tarnen et dudum consuetas pro nobis et successoribus nostris procuraciones, collectas, staciones, poncium novorum erecciones, veterum reparaciones, et viarum reformaciones, illese reservamus, et eas esse volumus semper salvas. Item quod nos aut officiates nostri, prefatorum Principum, Baronum, Nobilium, et Civium nostrarum lerrarum Lithvanie, Russie, Semogithie etc. homines tributarios ex origine, et kme- thon^s mancipios et obnoxios, cuiuscunque sexus fuerint, aut condicionis extiterint, non suscipiemus, nec olficiales nostros suscipere permittemus: quod et ipsi Prelati, Principes, Barones, Nobiles, Boijari, et Cives Magni Ducalus Lithvanie, Russie, Semogithie etc. nostros et successorum nostro- rum similiter homines, cuiuscunque status, sexus, aut condicionis extiterint, non suscipiant, nec per se, vel per alium suum officialem suscipere quoquo- modo présumant. Item super subditos predictorum Principum, Baronum, Nobilium, et Boijarorum, Ministeriales alias Dyeczkye non dabimus: nisi prius a domino, cuius subditus fecerit iniuriam, iusticia fuerit postulate: qui si in termino certo eandem faceré renuerit, extunc nosier ministerialis, vel nostrorum offîcialium est dirigendus; et reus, qui penam meruerit, illam domino suo, et non alteri sit astrictus (2). Etpreterea, cupientes prefatos Prelatos, Principes, Barones, Nobiles, Boijaros et Cives, pro ipsorum prerogativa ac recreacione speciali, novis gracijs et concessionibus ac liberlatibus reddere consolatos, et ad recentem fidelitatis predicte perseve- ranciam invitare, de benignitatis nostre gracia singulari, nonnullos artículos infrascriptos eisdem concessimus, concedimusque per presentes. Et primo а�? principaliter, promittimus а�? spondemus: quod dominia seu terras Magni- dycatus Lithvanie non diminuemus, sed in suis limitibus, prout antecessores
(2) Hucusque repetitur nonnisi priuilegium a Rege Casimiro anno 1457 concessum, su peráis Nro CLXXXVIII. pag. 333 allatum.
- 349 —
nostri, et signanter Dux Allexander alias Vitowdus et Sigismundus tenuerunt et possidebant, sic et nos easdem integras tenebimus et possidebimus, а�? tuebimur, atque cum dei auxilio, pro cunctis viribus nostris, studebimus dilatare et ampliare, tempore competenti. Item nuncios seu oratores mit- tere debemus, in negocijs publici boni eiusdem Magni Ducatus nostrj, necessitate ad hoc imminente, de consilio dominorum nostrorum, versus partes exteras, videlicet Moscoviam, ad Zawolska orda, et Perekopska orda, Valachiam, Regnum Polonie, Ducatum Masovie, Prussiam, Livoniam, Pskow, Magnum Novogrod, Twerzija et Rezan, secundum consuetudinem per nostros antecessores observatarn; nec non versus alias quascumque provincias, quo nécessitas el utilitas dominiorum Magniducatus nostri Lilhvanie postulabit. Item cum quibus terris et dominijs inscripciones, confederaciones, ligas, et juramenta, ab antiquo habemus pacis perpetué, eas nolumus infringere, sed in melius, cum dei auxilio, ducere atque adaugere. Item quecunque consilia et causas, cum dominis consiliarijs noslris determinabimus et statuemus atque concludemus, ea cum nemine alio immutare, corrigere, aut deordinare debebimus. Item quando aliqua consilia et negocia, in consultacione cum dominis nostris tractanda evenerint, et ipsis dominis non placebunt, pro isto super eos commoneri non debemus: sed quecunque nobis consulent, pro nostra et comuni utilitate istud nos efficiemus. Item dignitates, tenutas, et alia omnia officia, aut bona hereditaria, nemini extraneo aut advene, sed solum indigenis lenebimur conferre. A provisione autem, ac donacione, seu collacione spiritualium et secularium dignitatum, tenutarum, et officiorum quorumcunque, nichil debemus postulare; ñeque eciam ipsi domini palatini et capitanei, ab officialibu.s et tenutarijs quiccunque recipere aut exigere debent; solum quod per aliquem nobis vel ipsis, pro honéstate sua, libere condonatum fuerit. Officia vero omnia et tenute, sine consilio nostrorum consiliariorum, per nos non debent cuiquam auferri. Si quis autem officia- . Hum, tanquam dissipatör et damnificator nostrorum bonorum, apud nbs dela- tus fuerit, utraque pars debet coram nos (sic) personaliter constituí, auditaque causa, reus secundum demerita puniendus erit; sed absque culpa officia auferre non debemus. Item palatini, capitanei, tenutarij, villici, officiates, et universi vicesgerentes in Magnoducalu noslro, in primeva honéstate et provisionibus а�? tenutis eorum, ut a predecessoribus nostris Ducibus Magnis
— 350 —
Vitowdo, Sigismundo et genitore nostro teneantur, et conserventur, iudi- centque el ordinent, census et proventus suos in integrum répétant et exigant, velut ab antiquo, nec non ministeriales dirigant, defatigacionesque ipsorum alias Proijezdy solvi faciant, iuxta consuetudinem provincie. Item mortem obeunte tenulario aut villico quocumque, in Vilnensi aut Trocensi districtibus: Vilnenses et Trocenses Palatini in suis districtibus, tenutas a nobis secundum exigenciam meritorum, vel obsequiorum, et qui eciam nobis videbuntur idonej, illis petant seu impetrent: et eodem modo fiat in omnibus alijs districtibus. Item dignitates, tenute et officia, in castris et civilatibus, in metis remocioribus, si que vacaverint et aperientur, habita deliberacione, cum dominis consilij nostri, talia officia vel tenutas confere- mus secundum proraerita, vel qui nobis videbitur magis valere. Et domini consiliarij debent ita faceré. Item vidue, que remanserunt in bonis heredi- larijs post mortem maritorum, ad servicia terrestria et bellicas expediciones, iuxta facultalem possessionum, obligabuntur. Item donaciones et conces- siones olim genitoris nostri, quas alicui donavit, aut providit, et in hoc literis suis confirmavit, perpetué tenebimus; sed cui idem genitor noster dedit aliquid ad arbitrium et voluntatem suam, illud et nos pro arbitrio et volúntate nostra, et dominorum consilij nostri, reservamus. Nostras eciam donaciones faciemus et dabimus, ad arbitrium nostrum. Et si alicui voluerimus confir mare ad perpetuitatem, islud eciam est in volúntate nostra. Item census theloneorum, tabernarum, et alij, ex penis et undecumque, nobis prove nientes, recipiantur et reponantur in thezaurum nostrum; qui quidem census, secundum consilia dominorum consiliariorum nostrorum, pro comuni utilitate terrestrj debent convertj. Nulla vero necessitate imminente, dicti census sine volúntate ipsorum dominorum, per nos de thezauro lolli et recipi non debent, aut ex provincia educi. Item iura secularia non debemus inducere aut intromittere in iura spiritualia: et e converso iura spiritualia, seu causas pertinentes ad ius spirituale, ad iura secularia non ducemus: ñeque evocare, omniaque tenere ex antiquo, sicut erat vívenle patre nostro. Item plebeios super nobiles non debemus extollere, sed tolam nobilitatem conservare in sua honéstate. Item super districtus el tributarios, debemus mittere binos et binos dominos (sic), singulis annis, pro exigendis tributis el reliquijs, in vulgari Nyedoymkow. Et ipsi domini obvenciones eos concernentes debent
- 351 —
recipere, et eciam ipsorum servitores, sicut fuit ex antiquo apud antecessores nostros. Item quicunque in vita genitoris nostri, super iuribus suis et iusticia ministrancium postulabant, illis volumus et debemus, cura dominis de consilio nostro, equitatem faceré omnimodam, sine dilacionibus: a jure eciam nichil debemus accipere. Similiter-et domini consiliarij nostri, nec slare ad unam partem ex favore, sed simpliciter cuilibet iusticiam noscere et faceré, seu ministrare. Item si quando aliquorum cause graves super bonis hereditarijs, vel fame seu honoris derogacione, coram nostram serenitatem (sic) venerint, omnibus iusticiam faceré debemus. Et dum contingat nos prolunc negocijs arduis occupari: causis talibus per annum concedimus et statuimus quatuor términos; et si in primo, secundo, vel tercio termino in huius modi causis finis non fuerit factus: ultimo adveniente, finalem iusticiam sine dilacionibus, cum dominis de consilio nostro faciemus. Item a consangvineis et propin- quis, bona hereditaria alicuius non redimemus, neque ea aliquis redimere debet in preiudicium ipsorum consangvineorum vel propinquorum; sed solum iste, qui propinquior extitit, repositis pecunijs, bona hereditaria obtinebit et possidebit. Item si aliqua virgo aut vidua, voluerit nubere ad alienas partes extra Magnum Ducatum Lithvanie etc., expedicione ac dote recepta, bona hereditaria hic relinquat, ad eaque intromittere se non debebit. Item novissime: omnes literas, privilegia, gracias et immunitates ecclesijs cathedralibus, collegian's, conventualibus, et parochialibus, prelatis, princi- pibus, baronibus, nobilibus, boyaris, et civibus in terris Magniducatus Lithvanie, Russie et Semogithie nostris, sub quibuscumque condicionibus, statutis, punclis, articulis, seu sentencijs, per Serenissimos et Illustrissimos olim dominos Vitowdum, Sigismundum, Regem Wladislaum nostrum avum, et progenitorem nostrum carissimum Regem Kazimirum, Magnos Duces Lithvanie, antecessores nostros, datas et concessas, patrocinio presentís nostri privilegij innovantes confirmamus, roboramus, approbamus, gratifica- mus, et ratificamus, decernentes ipsas perpétue firmifatis robur obtinere. In omnibus vero causis et disceptacionibus, tarn pro bonis hereditarijs, quam honoris ac fame, et alijs gravioribus, in quibus, sicut superius expressum est, si preventi negocijs publicis, in primo termino finem non faceremus, positi sunt et assignantur quatuor termini per annum. Et si quis in quarto et finali termino non comparuerit, causam ammittat, sentenciaque feralur pro
— 352 —
illo, qui se in termino sistet: excepto, quod ab qua parcium, nostro servicio vel terrestri occupata et retenta, aut egritudine impedilus, comparere non posset; in isto casu, ut nemini preiudicium aut iniuria flat, ad tempus oportunum omnes tales causas volumus differendas, que omnia, cum dominis consilij nostri, debemus ordinäre atque diffinire. In quorum omnium (idem ac testimonium, presentes literas, sigillo nostro appenso iussimus communirj. Datum in Vylna, feria secunda, ipso die Transfiguracionis dominj, anno a Nativitate millesimo quadringentesimo nonagésimo secundo. Presentibus Ducibus, Prelatis, Baronibus Magni Ducatus nostri Lithvanie, et signanter: Reverendo in Christo patre, domino Alberto Episcopo Vilnensi; Magnificis ac Generosis: Nicolao Radvilovicz (sic) Palatino Vilnensi et Cancellario nostro, Petro Palatino Trocensi, nec non Marschalko terrestrj, Johanne Zabrezinsky Castellano Trocensi, ac Tenutario in Poloczko, Stanislao Janovvicz Capita neo Terre Semogithiensis, Duce Allexandro de Holschany Tenutario Gro- dnensi, et alijs quam pluribus Dignitarijs, Officialibus et Curiensibus nostris, testibus circa premissa. Commissio propria Dominj Magni Ducis.
cxcv.
Cracoviae, anno 1499 d. 6 mensig Jfií{ji.
Joannes Albertue Rex Poloniae Stanislaum Oscheiko Jndaeam Lithnanum naper
baptisatam, nobilitat (1 ).
In nomine domini, amen. Ad perpetuam rei memoriam. Cunclorum quantumcunque illustrium principancium, presertim vero regalis excellencie serenissimum nomen, cujus id velud proprium fuerit, aucloritate regali beneméritos extollere, licet universos sibi fidèles, numerosis titulis et hono- ribus insignire consueverit, illos tarnen precipue Nobilitatum ordinibus annumerare debeat, qui non metu quopiam, aut luxu, vel cupiditate tempo- ralium fortunarum habendarum moti, sed solo ipso virtutis ingenite ductu,
(') E libro Metrica Regni dicto Nro XVII. p. 205.
— 353 —
relictis siue gentilium, siue perfídorum Ebreorum ritibus, damnatisque erroribus, quantumcumque diu per majores sue propaginis defensatis, ad lucem vite, redemtorem nostrum crucifixum renati, sponte veniunt, et in professione fidei romane, abjuratis sathane cecilatibus, saluari cupientes, interioresque anime squalores sacrosancti flaminis (sic) sacramento diluentes; externis etiam merentur egregie optimis quibuslibet patricijs nobilioribus parificar), auctoritale regali decernente. Qua in parte regum auctoritas excellentissima peculiaris sui juris regij fit executrix: ipsa enim, a qua omnis generosifatis insignia, velud (sic) radij a radiante sole, jure tanquam legittimo manant et prodeunt, tunc uel maxime fulget, cum personis virtuosi's et fide- libus, quas constat sub tempore excellencioribus quibuscumque gratas commendatasque esse, honores impendit, et eos ipsos alcioribus stalibus abiliter (sic) obtinendis, procurât et efficit perpetuo apciores. Quamobrem nos Johannes Albertus, dei gracia Rex Polonie, nec non terrarum Cracouie, Sandomirie, Siradie, Lancicie, Cuyawye, Supremus Dux Litwanie, Russie, Prussieque dominus et hères etc. Significamus tenore presencium, quibus expedit universis, presentibus et futuris, harum noticiam habituris: Quomodo commendatam habenies per Illustrissimum principem dominum Allexandrum, eadem gracia, Magnum Ducem Litwanie, germanum nostrum charissimura, Stanislaj Oscheiko, condam nacione professioneque Judei Lithwani, aliquando Neofïti, jam vero veri Christicole baptisati, virtutum amplitudinem, fïdem et animi integritatem, quibus ipse post assumptum baptisma, tam in constanti orthodoxe fidei professione, quam in ejusdem Illustrissimi principis domini Magni Ducis Litwanie officijs, seruitorijs, non minus fidelissime, quam ofïï- ciose, diligenter, industriosissime et nobiliter gestis, se eidem Magno Duci Litwanie germano nostro, gralum comraendatumque reddidit: horum et aliorum benemeritorum ejus respectu, dignum putavimus, ut et tot meritorum, et honestarum commendacionum ejus racionem habentes, premia meritis digna ei redderemus, et de ejus virtutibus testimonium perhiberemus poste- ritatj perpetuum. Quapropter auctoritate nostra regia, que ad hoc maxima est, eum ipsum Stanislaum etiam motu proprio nobilitare, clarificare, ex humilique condicione, que tanquam plebea esset, leuare et erigere duximus et instituimus, nobilitamusque, msignimus, creamus et ad gradum nobilitatis attollimus, leuamus et erigimus, tenore presencium mediante: ipsum cunctis
45
— 354 —
in orbe terrarum nobilibus, status utriusque, tarn spiritualibus, quam secu- laribus, de nobili Stirpe ab awis, attawis, per lineam directam ex utroque latere atque parente descendentibus et procreatis, preserítibus et futuris, assimilantes, parificantes et adequantes: volentes decernentesque, quod ejus status, condicio et persona, par similisque sit inter omnes, eademque computetur. Verum qùia omnem nobilitatem virtutibus et armis exornarj, illustrarique convenit: itaque sibi, posteritatique sue clenodium, quod pro armis, per reuerendissimum in Christo patrem dominum Martinum, Episco- pum Medniczensem, ab awis et attawis gestarj consuevit, wlgarj appellacione Merawy nominatum (eo ipso domino Martino Episcopo, ipsum Stanislaum S et posteritatem ejus, in presenciarum coram nobis, in suam et familie sue firmitatem domesticam adoptante arroganteque. Quod clenodium Merawy tarn coloris, quam sculpture racione, genuinum habere dinoscitur specta- culum. Campus enim ejus duplici colore nitet, ex superiori flaueo siue Celestino, ex inferiori vero parte viridi coloribus, ad latitudinem autem campi siue clipei, tenuis lineóle posicione discernitur. In quo quidem campo siue clipeo in Celestino colore, capud (sic) cum colli aliquantula significacione caninum apertum, lingwa el auribus, suo naturali modo certo, ab eo dependentibus, velud capud canis marini esset aureum: in viridi vero collore (sic) Stella similiter áurea, sex aciebus irradiata, sculpi ac depingi solet, prout hoc artificioso opere infrascripto, clarius ostenditur sic (2j) dedimus el attribuimus in titulum veré nobilitatis sue. Quibus signis seu armis, lanquam propriis naturalibus, coram omni principe а�? persona cujus- cunque status, dignitatis et preeminencie extiterít, etiam in prelijs, preludijs, hastiludijs, torneamentis, sigillis, anulis, cortinis, velis, vexillis, tentorijs, scutis, papiiionibus (3) tabulis, picturis, reliquisque omnibus ad usura mili taren! spectantibus, et generaliter in actibus nobilium omnibus tractandis et faciendis, uti et gaudere, ipsaque arma pingere, déferre, eroldis et quibuslibet ministris imponere et ligare poterit perpetuo. Volumus preter- ea, eodem domino Martino Episcopo exposcente, ut omnibus dignitatibus, libertatibus, prerogatiuis, et gracijs gaudeat, quibus celeri naturales nobiles, et presertim ejusüem familie, fraternitatisque domestice Merawy fratres,
(2) Hoc loco spatium vacuum relictum insigni depingendo inseruiturum. (3) Taberna- culurn, tentorium. Ducange Glossarium s. v. papilio.
— 355 —
ubilibet, et presertim in Regno et dorainijs nostris constituti, gaudere ex priuilegio consueuerunt. Ad omnes honores, dignitates, officia, et beneficia spiritualia et secularia, ipsum, posteritatemque suam legittimam, dignum facientes, abilitantesque (sic), prout facimus, abilitamus, et reputa- mus dignum: deponentes ex eo et prole sua, omnem seruitutem et ignobi- litatem plebeorum, ex quacunque causa contractum (sic), que quoquomodo concessioni huic nostre detrahere possent in futurum. Preterea, presentís privilegij vigore decernimus omnes cujuscunque status et condicionis exi stentes homines, qui in vituperium nostre presentís potestatis regie, ipsius nobilitatem infamarent, aut earn detractorie impugnarent, penis pro vituperio et infamia nobilibus in Regno nostro et Magno Ducatu Lithwanie adjectis, nobis, alias Magno Duci, et judicio, ad quod se citauerint, ipsi quoque injuriato, seu leso, soluendis subjacere: postquam ipse Stanislaus, nostro presentí priuilegio, quod ad omnem nobilitatis probacionem sufficere volu- mus, suam probauerit nobilitatem: non obstantibus legibus, juribus, consue- tudinibus, aut quibuscunque decretis contrarijs; quibus, in majorem ipsius Stanislaj amplitudinem exallacionemque, derogamus presencium per tenorem. In cujus rei testimonium, sigillum nostrum presentibus est subappensum. Actum Cracouie, fferia secunda infra octavam Asscensionis (sic) Domini, anno ejusdem millesimo quadringentesimo nonagésimo nono, Regni vero nostri séptimo. Presentibus ibidem, Reuerendissimo et Reuerendis in Christo patribus: domino Frederico miseracione diuina sacrosancte romane eccle- sie tituli sánete Lucie in Septem solijs Presbytero Cardinali, Archiepiscopo Gneznensi et Primate, ac Episcopo Cracouiensi, Andrea dei gracia Archie piscopo Leopoliensi, Creslao Vladislauiensi, Vincencio Ploczensi, Luca Varmiensi, Mathia Chelmensi, Episcopis; nec non Magnificis: Spythkone de Jaroslaw Cracouiensi, Sandiuogio de Czarnkow Poznaniensi, Ambrosio de Pampow Siradiensi, Palatinis; et Johanne de Ostrorog Poznaniensi, Andrea de Thaczin (sic) Voynyczensi, Stanislao de Chodecï Leopoliensi, Stanislao de Vyssnycze Przemysliensi, et Stanislao de Obyezyerze Srzemensi, Castel- ■ lanis, ad premissa. Datum vero per manus Reuerendi in Christo patris domini Creslai Episcopi Vladislauiensis et R. P. Cancellarij.
Relacio Reuerendi in Christo patris domini Creslai Episcopi Vladisla uiensis, et R. P. Cancellarij.
45*
— 356 -
Codex Diplomaticus Poloniae, ed. Rzyszczewski, Muczkowski, Bartoszewicz, 1847 (Google data) CXCIV. , in: Monasterium.net, URL </mom/RegPolBullaePontificum/6ccb1de9-5f41-4635-ad08-4c372ccb6fb0/charter>, accessed at 2024-12-26+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success