Codex Diplomaticus Poloniae - Regum Poloniae, Magnorum Ducum Litvaniae - Bullae Pontificum, Nr. LXX. , S. 544
In nomine salvatoris omnium, amen. In hereditatem incorruptibilem, incontaminatam, inmarcescibilem festinare cupientibus convenjt se dignis moribus et bonis operibus exornare; alioquin vocem illam domini merebi- mur auscultare: „Amice, ad quid hic venisti, non habens vestem nupcialem?" Constat ergo sane, nullum illuc sine caritatis operibus introire. Et ideo nos Conradus volúntale divina dux Mazowie et Czyrnensis considerantes, quod sicca spes est huius seculi, quia omnia que hie amantur cum festinacionc marcescunt, universis presentibus et futuris harum seriem inspecturis duxi mus declarandum, quod ob spem future retribucionis et nostrorum ob re- medium pecatorum et nostrorum predecessorum, ecclesiam nostram in Blo- nye(2) ad honorem sánete et individué Trinitatis constructam, fratribus de Czyrwensko ordinis sancti Augustini et successoribus eorum contulimus in- perpetuum possidendam et regendam: jungentes aream eedem (sic) ecclesie
( O Ex antique I. libro privilegiorum monasterii Czérvinscensis manu scripta, in bibiiotheca Zamosciana Varsaviae asservato, in quo (pp. seil. 76—81) duo tabulae hujus apographa, sat inter se discrepantia, descripta sunt, quorumque variantes lectiones in annotationibus nostris referre non negligemus. Conradum hunc Ducem, in Blonie oppido monasterium condidisse tradidit Dlugossius Lib. VII. p. 870.
(2) Blonie oppidum nunc est parocbiale Varsaviensis territorii, regionis vero sui nominis
caput
— 128 —
et fratribus ibidem residentibus, ab exitu ecclesie versus occidentem, a si nistra directe usque ad pontem rivuli ibidem manantis, [et a dexlra ad duos mansos] (3) perpetuo duraturam. Ut autem predicti fratres et successores eorum commodius et facilius ibi valeant residere et deo digne deserviré, predicte ecclesie de Blonye et fratribus premissis ac successoribus eorum, villam que -olim Sewzc (? Serozc), (4)-nunc autem Swola (5) dicitur, cum alijs duabus Nawrzisewo (sic) et Nesnawgewo (6) damus, conferimus et perpetuo confirmamus cum omnibus utilitalibus et fructibus, qui et nunc ha- bentur, et haberi poterint (sic), tarn in terris quam in aquis in futurum, infra certos términos villarum predictarum. Transferentes in jam di- ctos et successores eorum, possessionem veram et perpetuum dominium cum omnímoda et plena libértate, ita, quod cmethones premissarum villa- rum ab omni penitus exaccione ducali seu [a censu polonicali et a quali- bet](7) oppressionesint exempli, videlicet: а-podwoi-ne et narzas, a pody- myefi), a stroza, ab edificacione castri, a moneta, a venatoribus cujuscun- que sint generis, et ab omnibus alijs juribus [angarijs et preangarijs](9) quocunque jiomine censeantur. Adhuc memoratas villas eciam hac gracia illustramus, quod homines in eis comorantes ad nullius prorsus iudicium protrahentur, nec citabuntur ad judicium Palatini [celerorumque dignitario- rum](10), nec responderé teneantur, nisi tarnen ad nostram audienciam, nec aliter nisi per literam aut sigillum evocati comparebunt, [presertim si aliquem Prepositura ecclesie nostre Blonensis contigerit occasione quarumlibet iniu- riarum coram nobis et nostris successoribus ceterisque dignitarijs judicio
(3) In secundo, quod pagina 79 libri privill. iucipit, apographo, verba haec uncis inclusa desunt.
(*] Verbum hoc in utroque, praesertim autem in secundo apographo, ita scriptum est, ut pari ratione et Sewzc (Szewsk) et Serozc (Sierock) legi possit.
(5) „Isvola" in secundo apographo legitur; est autem Wola villa parochialis Varsaviensis territorii et regionis, dimidio milliario a Varsavia distans.
(°) Quae Nawrzisewo in primo, Vawrzilmo autem in secundo apographo nuncupatur, ea Wawrzyszewo est parochialis villa, Varsaviae et Wolae próxima; quae autem sit villa in utroque apographo Nesnawgewo dicta, nescio, quum nullam similis uominis in regione Varsaviensi inve- nire potuerim.
(T) Verba uncis inclusa in secundo apographo desunt.
(8) „Dodimye" in secundo apographo legitur.
(°) Pro verbis uncis inclusis, secundum apographon habet: „stve oppressionibus."
(w) Hie item pro verbis uncis inclusis, verba: „aut Castellan!' habet secundum apographon.
ducali presidenlibus contendere, et ex eventu aliquas penas incidere, eundem Prepositum et eius successores a penis ducalibus, а�? omnium et singulorum dignitariorum nostrorum quittamus et libertamus per presentes absolven- tes.](n) Item concedimus et perpetuo confirmamus [Prepósito et](12) Fratri- bus prefatis, et eorum successoribus, quod si homines dictarum villarum inter se homicidium fecerint, ipsi [Prepositus et](12) fratres, solucionem re- cipere tenentur, yel si quis de dictis villis in extranea villa occident(,3), duas partes tollent; si vero extraneum occident, tunc unam partem recipere tenebuntur. Insuper omnia judicia usque ad duellum dictis fratribus confir mamus, ita, quod ultra judicium duelii iudicare non présumant Preterea, si forte aliquis huius nostri collati beneficij inimicus emerserit, super eas- dem villas aliqua offerens instrumenta, volumus, ut respecta huius, eis nulla sit fides adhibenda. Itenbdecimam post omnia nostra aratra in villis vicinis, et in ipso Blonye, sepefatis [Prepósito et](12) fratribus, et succes soribus eorum damus et perpetuo confirmamus. Et ut hec nostra pia et sa- lubris donacio semper permaneat illibata, fratri Jacobo Prepósito, qui la- borem huius institucionis et confirmacionis subijt, qui eciam cum fratribus suis regulariter el canonice per Abbatem et convenlum Czyrwenensem trans- missus extitit, ei et fratribus ordinis beati Augustini in Czyrwensko et suc cessoribus eorum, presentem nostram literam in perhennem firmilatem con- tulimus, sigilli nostri munimine roboratam. Presentibus dominis: Johanne Decano, Gosthcone Archidiácono Ploczensi, Johanne Pincerna, Nicolao Thezaurario, Abraham Venatore Mazoviensi etCzyrnensi, Blasio Pincerna illustris Principis Boleslai fratris nostri, et alije mullis clericis et laijcis fide dignis. Datum in Jasdow{u) per manus Cunzonis Gapellani curie, anno domini M° CG0 LXXXVIII. in die beati Egidij Abbatis.
Totus hie verborum ambitus in secundo apographo desideratar. Verba „Prepositus e(' ter in praedicto apographo omissa sunt Verbum „fratres" hoc loco adjicit idem exemplar. {") Jazdów olim Castrum et oppidum, in quo Ziemovitus I. pater Gonradi a Lituanis occisus est, Ujazdów nunc dicitur, et est suburbium Varsaviae urbis. Gf. Balinscii et Lipiriscii opus, quod „Starozytna Polska" etc. inscribilur. T. I. p. 450. sqq.
17
LXXL
G т.suae, anno 1288 die 5 meng. Septembres.
Premislaiis II Dax Majoris Poloniae, donationem villae Zabartów a Gerardo Abbate et coenobio Lendensi Jacobo Archiepiscopo, ob coaeqnandum valorem commatataram ntrimque decimanim, Jacobo Archiepiscopo Gnesnensi factam, ratam esse déclarât (').
In nomine domini, amen. ^Quoniam ea quae aguntur in tempore, cum tempore pariter elabunlur, provida veterum sanxit autoritas, ut gesta mortalium, quibus plerumque calumnia consuevit et oblivio novercari, scri- pturae testimonio roborata, ad posterorum notiliam transferantur. Hinc est, quod nos Premjsl secundus dei gratia Dux Majoris Poloniae praesen tibus et futuris duximus declarandum: Quod venerabilis pater dominus Ja cobus Archiepiscopus Gnesnensis et religiosus vir dominus Gierchardus Abbas coenobii Lendensis Cisterciensis ordinis in nostra praesentia consti- tuti, quarundam decimarum commutationes protestan' sunt ex consensu mutuo et suorum Capitulorum ac spontanée se fecisse. Et quia decimae praedicti venerabilis patris domini Archiepiscopi decimis Abbalis et sui mo- nasterii plus valebant, idem Abbas, volens mensam archiepiscopalem inde- mnem reddere, villam Zabar(ow(2) vulgariter nuncupatam , eidem archiepi- scopali mensae, de fratrum sui totius conventus consilio et consensu, libe- raliter contulit coram nobis. Quam donationem gratam et ratam habentes, praedictam villam saepe dicto domino Archiepiscopo et ejus successoribus jure haereditario in perpetuum confirmamus. In cujus confirmalionis robur et testimonium, praesentibus sigillum nostrum duximus apponendum. Ac tum in Gnesna, anno domini Millesimo ducentésimo octuagesimo octavo, Indictione prima, Epacta decima octava (3), Nonas Septembris. Praesentibus
(') Ex apographo, de libro privilegiorum bonorum archiepiscopalium, auctoritate Valentioi Byczywolski Capituli Metropolitani Gnesnensis Notarii, descripto. Conf. tabulara ejusdem anni Nro LXVIII. praemissam.
(a) Zabartowo villa parochialis in M. Ducatu Posnaniensr, territorii Bydgostiensis, Wyrzy- censis vero regiónis.
(3) Indictionis numerus recle indicatus est; secus autem de Epactis dicendum; siquidem ad annum 1288um, qui numero áureo XVImo insignitus erat, antiqjuiori ratione computatarum Epactarum XXVltus, recentiori vero XVlus, nullatenus autem XV111US numerus applicari potuit.
131
his dominis: Vlostiborio Praeposito, Gabriele Cantore, Philippo Scholastico Gnesnensibus, et his nobilibus: Alberto Castellano de Zbqszyn, Vito Pincerna et Mirosiao Succamerario Gnesnensi.
Codex Diplomaticus Poloniae, ed. Rzyszczewski, Muczkowski, Bartoszewicz, 1847 (Google data) LXX. , in: Monasterium.net, URL </mom/RegPolBullaePontificum/a836b1f5-5ad8-4192-b0e3-35e0f007af33/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success