Georg Vogeler, Antonella Ambrosio e Vera Isabell Schwarz-Ricci
3AAII_42
Italia, Napoli, BSNSP, 3 AA II42
Dimensions: mm 322/312 x 220/198
Condition: Membrana in buono stato di conservazione.
- rubrum:
- A recto segnatura numerica: 54. A tergo annotazione posteriore: Carta Valleriani magistri Caroli de oliveto Malloccio, annotazioni e segnature tarde.
(signum crucis)
regnante domino nostro Oddone Dei gratia serenissimo Romanorum imperatore et semper augusto et regni eius anno primo
lerianus filius magistri Karoli
Marie de Cripta pro anima sua et remissione suorum omnium delictorum olivetum unum in casali Foliani in loco, ubi a li Mallocci dicitur, ||
quod olivetum tales habere fines dicebant: ab una parte est res Girardi Lombardi, a secunda parte est beneficium Sancti Silvestri, a tercia ||
parte est via puplica, a quarta vero parte est res heredum notarii Iehonie. Postmodum cum Karolus filius dicti Valeriani ad eam etatem ||
veniret, quod posset agere et de rebus suis facere, quoque vellet, movit questionem adversus monacos prenominate ecclesie dicens eos ipsum oli||
vetum iniuste tenere, quia pater eius, ut ipsum dicebant, olivetum ecclesie nec reliquerat nec iudicaverat. Ad hec itaque, cum dictus Karolus ||
in hunc errorem fere longo tempore perseverasset, vidit et audivit testamentum patris et cognovit patrem dictum olivetum ecclesie iudica||
sse purgans errorem. Coram me, Iohanne iudice et abbate Bernardo, necnon aliis pluribus, mandato domini prioris in manus fratris Iacobi reci||
pientis ad partem ecclesie remisit omnem litem et questionem, si quam de oliveto adversus ecclesiam proposuerat, et sic bona et grata sua voluntate ||
ipsum olivetum cum suis prenominatis finibus, ut illud ecclesie pater reliquerat, annuit et concessit, ea siquidem racionem, ut predicta ecclesia ipsum ||
olivetum firmiter ac perpetualiter habeat et possideat et inde faciat omnia, que voluerit, sine sua suorumque heredum contrarietate adque per eorum ||
defensionem; et si contra ea que, ut superius dicta sunt, ipse vel sui heredes aliquo tempore venire temptaverunt aut etiam ea removere quesierint, ||
penam se et suos successores seu heredes domino priori et suis successoribus pro parte ecclesie decem solidorum regalium componere obligavit, ||
causa ecclesie penitus firma manente per guadiam, quam de his omnibus attendendis in manus nominati fratris Iacobi dedit et se ipsum ||
posuit fideiussorem.
||
- Elenco, ASPN, 13 (1888), p. 161, n. 87.
Language:
- A li Mallocci, locus in casali Foliani
- Folianum, casalis (/Foglianise, BN/)
- S. Maria de Cripta, /v./ S. Maria de Grupta
- S. Silvester
- Bernardus, abb.
- Girardus Lombardi
- Iacobus, mon. S. Mariae de Grupta?
- Iehonias, not.
- Iohannes, iud.
- Karolus, fil. Valeriani, fil. mag. Karoli
- Karolus, magister, /v./ Valerianus, fil. magistri Karoli
- Lombardus, /v./ Girardus Lombardi
- Oddo IV, imp.
- Robertus, not.
- Valerianus, fil. magistri Karoli
- General:
- cartam
edizione digitale dei documenti dell'abbazia di S. Maria della Grotta di Vitulano (BN). 1200-1250 43, in: Monasterium.net, URL </mom/SMG1200-1250/43/charter>, accessed at 2024-12-12+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success