Cartularium Recuil des Chartes Du Prieure de Saint Bertin, A Poperinghe et de ses dependances a Bas-Warneton et a couckelaere, Nr. 134. , S. 167
Current repository:
Cartularium Recuil des Chartes Du Prieure de Saint Bertin, A Poperinghe et de ses dependances a Bas-Warneton et a couckelaere, Nr. 134. , S. 167

134.
Universis presentes litteras inspecturis, officialis Morinensis salutem in Do- mino. Cum nos die beatorum apostolorum Philippi et Jacobi ultimo preterito Johannem le Bakere, clericum, per decanum Christianitatis de Poperinghe, in ecclesia parrochiali sancti Bertini de Poperinghe capi mandavimus atque fecimus, absque auctoritate et consensu religiosi viri abbatis sancti Bertini, in sancto Audomaro, domini temporalis dicte ville de Poperinghe, seu ejus justicie lay- calis. Noverint universi, quod nos auctoritate ordinaria volumus et consentimus, quod per dictam captationem et adductionem prefato abbati ecclesie sancti Bertini in possessione, proprietate seu aliter, nullum prejudicium quoad temporalitatem suam gravetur; nec domino Morinensi episcopo, aut ejus suc- cessoribus, nullum decani curie Morinensis jus aliquod de novo in possessione, proprietate vel alio quoque modo acquiratur in futurum; sed sint omnia in eodem statu, in quo erant antequam dicta captatio seu adductio contigissent. Et si novus casus contingat in futurum, possit dictus abbas aut ecclesia sancti Bertini uti jure suo libere, sicut poterat ante dictam captationem et adductionem supradictas. Datum sub sigillo curie Morinensis, anno Domini M" CCC° XXX III", feria secunda post Dominicam, qua cantatur Misericordiam.
Original. Sceau enlevé.
30
d'Hoop, Felix Henri: Cartularium Recuil des Chartes Du Prieure de Saint Bertin 1870 (Google data) 134. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/SaintBertin/239b0de9-8a04-44b1-b08c-bc535434f6a1/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success