Cartularium Recuil des Chartes Du Prieure de Saint Bertin, A Poperinghe et de ses dependances a Bas-Warneton et a couckelaere, Nr. 123. , S. 152
123.
Un i versis presentes litteras inspecturis, offJcialis Tornacensis salutem in Domino.
Noveritis, quod personaliter coram nobis comparentibus, Henrico, filio Rose de Hichtenghem, et Margareta, filia Johannis, filii Johanne, uxore dicti Henrici, dicta Margareta de consensu et auctoritate dicti Henrici, mariti sui, recognovit et confessa fuit, se una cum dicto Henrico, marito suo, vendidisse bene et legitime а�? secundum patrie consuetudinem viris religiosis abbati et conventui monasterii saneti Bertini, de sancto Audomaro, decimam valentem singulis annis quatuor libras, prater duos solidos Flandrie, jacentem in parrochia de Hichtenghem in locis, qui dicuntur Monstervanch, Colevelde et Bruninxhoech; et que decima tenetur ab illustri comite Flandrie, ut asserebant dicti conjuges, pro quinqua- ginta libris Flandrensibus; de cujus decime precio ipsi conjuges sibi a dictis reli giosis recognoverunt esse competenter satisfactum; qua decima dicta Margareta de consensu et auctoritate praedictis а�? omni juri, quod sibi competebat vel com petere poterat aut debebat in eadem, ratione dotis, dotalicii, donationis propter nuptias, ususfructus aut alia ratione quacumque (sie); et dictum jus quitavit et qui- ticlamavit ad opus dictorum religiosorum libere et absolute, promittens, fide et juramento mediantibus ab ipsa Margareta prestitis, quod contra dictas venditionem, quitationem seu quiticlamationem per se vel per alium non veniet in futurum nec contraveniendi in aliquo artem vel ingenium invenire procurabit neque queret, volens et concedens, quod, si contraveniret in aliquo, se ad desistendum per exeommunicationis sententiam auctoritate nostra posse compelli, quantum ad hoc, se nostre jurisdictioni supponens ubicumque imposterum commoretur, renuntians quoad premissa dicta Margareta, sub fide et juramento predictis, exeptioni deceptionis, cavillationis, lesionis, fraudis, crucis sumpte et assumende privi
legio, et specialiter, ne in aliqua judicii instantia dotem allegare poterit, proponere vel probare ex quacumque causa principaliter vel incidenter, se in premissis vel eorum aliquo fore lesam vel deceptam; juravit etiam dicta Margareta, quod non petet in aliquo relaxationem juramenti, quod supra prestitit pro premissis omnibus et singulis tenendis et firmiter observandis, et quod premissa faciebat et fecerat non coacta, non vi vel metu ad hoc ab aliquo inducta, sed spontanea voluntate et propria utilitate pensata, recognoscens dicta Margareta dictum precium dicte decime in evidentem utilitatem ejus et mariti sui predicti totaliter con- versum esse, propter quod asseruit se renuntiationes et quitationes predictas subi- isse; que premissa universis presentes litteras inspecturis tenore presentium signi- ficamus. In cujus rei testimonium sigillum sedis Tornacensis presentibus litteris est appensum. Datum anno Domini millesimo CC° LXXX0 sexto, sabbato ante Ascensionem Domini.
Original. Sceau enlevé.
d'Hoop, Felix Henri: Cartularium Recuil des Chartes Du Prieure de Saint Bertin 1870 (Google data) 123. , in: Monasterium.net, URL </mom/SaintBertin/89458c86-749a-4f49-9f81-5e6f822d944f/charter>, accessed at 2024-12-04+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success