Cartularium Recuil des Chartes Du Prieure de Saint Bertin, A Poperinghe et de ses dependances a Bas-Warneton et a couckelaere, Nr. 150. , S. 209
Cartularium Recuil des Chartes Du Prieure de Saint Bertin, A Poperinghe et de ses dependances a Bas-Warneton et a couckelaere, Nr. 150. , S. 209

150.
Noverint universi, quod nos Johannes, Dei gratia episcopus Morinensis, die dominica, ix mensis octobris, anno Domini millesimo trecentesimo nonagesimo, villas et partes Flandrie nostre diocesis noviter visitando, villam de Poperinghes dicte nostre diocesis intravimus, et die lune immediate sequente ad domum religiosorum virorum abbatis conventus monasterii sancti Bertini in sancto Audomaro apud dictam villam de Poperinghes, pro prandio sumendo, declinavimus, ad preces et requestam abbatis monasterii antedicti, non intendentes nec volentes per hoc dictis abbati et conventui aliquod prejudicium generari, ne�? aliquod jus per hoc nobis vel successoribus nostris Morinensibus episcopis esse vel fuisse acquisitum in futurum. In cujus rei testimonium sigillum nostrum presentibus litteris duximus apponendum. Datum in dicta villa de Poperinghes anno et die predictis.
(Signé) J. Quatredens.
Original. Sceau enlevé.
d'Hoop, Felix Henri: Cartularium Recuil des Chartes Du Prieure de Saint Bertin 1870 (Google data) 150. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/SaintBertin/f8c83425-653c-44ee-8fe2-c1f07f2b624e/charter>, accessed 2025-03-03+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success