Cartularium Recuil des Chartes Du Prieure de Saint Bertin, A Poperinghe et de ses dependances a Bas-Warneton et a couckelaere, Nr. 71. , S. 83
71.
Thomas comes et Johanna, comitissa Flandrie et Haenonie, universis presentem paginam visuris vel audituris, salutem in Domino sempiternam. Notum facimus, quod Gillebertus, castellanus Bergensis, et Maroia, uxor ejus, in presentia nostra constituti a nobis humiliter petierunt, quod nos eorundem inopie succurrere digna- remur, et consentiremus quod ipsi vendere possent ecclesie sancti Bertini quatuor garbas decime, quas ipsi tenebant a nobis in feodum infra parrochias de Lisse weghe et de Coudekerke, ubi dicta ecclesia jus habere dinoscitur patronatus. Nos autem scire volentes ab eis causam, propter quam dictam decimam vendere volebant, responderunt, quod causa paupertatis et necessitatis, talis videlicet,
70
quod necesse habebant eam vendere vel alium contractum facere, de quo majus dampnum incurrerent, propter onera debitorum suorum gravium, in quibus cre- ditoribus suis tenebantur astricti. Nos autem petitionem eorum exaudientes homines nostros sub fidelitate nobis debita conjuravimus, ut nobis dicerent, quomodo dicti Gillebertus et Maroia, ejus exor, de dicta decima ad opus ecclesie sancti Bertini se et heredes suos possent legitime exheredare. Qui responderunt, quod causa necessitatis et paupertatis possent vendere decimam predictam, et se et heredes suos legitime exheredare. Hoc facto interrogavimus, si aliqui hominum nostrorum cognoscerent necessitatem et paupertatem dictorum Gilleberti castel- lani et Maroie, uxoris ejus, quam pretendebant esse veram. Tunc Willelmus de Bethunia, Philippus de Honsdescote, Guido et Willelmus de Bergis, fratres, homines nostri, conjurati a nobis modo predicto, dixerunt coram nobis, quod dictos Gillebertum et ejus uxorem tali necessitate et paupertate sciebant esse oppressos, quod dictum contractum eos oporteret facere vel pejorem. Et nos cognitis predictis homines nostros submonuimus conjurando, quod dicerent utrum dicti Gillebertus et Maroia, ejus uxor, secundum ea que premissa sunt et pre- posita, possent dictam decimam legitime ecclesie memorate pro se et heredibus suis vendere, et dictam ecclesiam heredare de eadem se et heredes suos inde exheredando. Qui coram nobis in plena curia nostra, secundum legem patrie, judicaverunt, quod dictam venditionem poterant legitime facere secundum ea, que superius sunt expressa. Et post omnia predicta in presentia nostra et hominum nostrorum dicti Gillebertus castellanus et Maroia, ejus uxor, dictam decimam ecclesie predicte vendiderunt, et eam in manus nostras resignaverunt et guerpiverunt ad opus ecclesie antedicte. Post dictas vero resignationes et guerpitiones conjuravimus homines nostros, ut nobis dicerent, utrum dicte ven- ditio, resignatio et guerpitio ita legitime facte essent, quod dicti Gillebertus, Maroia, ejus uxor, et eorum heredes nichil in dicta decima possent de cetero reclamare. Qui conjurati a nobis, in plena curia nostra, judicaverunt predictas venditionem, resignationem et guerpitionem ita legitime esse factas, quod dicti Gillebertus, Maroia, ejus uxor, et eorum heredes nichil juris habent vel habere possunt de cetero in decima predicta, nec ad eam poterunt aliquatenus revenire. Deinde conjuravimus homines nostros, sub debito fidelitatis, utrum abbatem sancti Bertini nomine ecclesie sue, secundum antedicta, possemus de dicta decima legitime investire; et ipsi sic conjurati judicaverunt, quod possemus eum, secundum antedicta, de eadem decima legitime investire. Nos itaque hiis plenius conside rais et intellects, pro salute animarum nostrarum et animarum antecessorum nostrorum, abbatem sancti Bertini nomine dicte ecclesie sue investivimus de decima supradicta, concedentes dicte ecclesie in puram elemosinam dictam decimam quitam et liberam ab omni servitio, exactione et consuetudine in perpetuum libere et pacifice possidendam. Ad ultimum conjuravimus eosdem homines nos
Ii
tros, sub fidelitate nobis debita, utrum abbas predictus dictam decimam legitime haberet et de ea esset a nobis legitime investitutus; qui conjurati, sub forma predicta, per judicium dixerunt, quod eam haberet legitime et investitus esset legitime de decima memorata. Et sciendum est, quod dicti Gillebertus castellanus et Maroia, ejus uxor, fide interposita et juramento prestito, creantarunt spon tanea voluntate, quod dictam ecclesiam, nec per se, nee per alium, ratione dotis seu donationis propter nuptias seu occasione qualibet aliquatenus molesta- bunt. Quod, si contravenirent in aliquo, petierunt a nobis dicti Gillebertus et Maroia, quod nos et successores nostri, tanquam domini terre, ipsos et eorum heredes cogeremus per captionem omnium bonorum suorum et corporum pro- priorum detentionem ad penitus desistendum et ad dampna restituenda, que propter hoc dicta ecclesia sustineret. Quod dicte ecclesie nomine garandie per- mittimus, quotiens requisiti fuerimus, nos facturos et dictam decimam contra omnes dicte ecclesie sine custu nostro garandizare. In cujus rei testimonium presentes litteras dicte ecclesie sigillorum nostrorum munimine concessimus roboratas; et ut magis dicte ecclesie in posterum caveatur, sigilla dictorum Gilleberti castellani et Maroie, ejus uxoris, presentibus litteris fecimus apponi. Actum anno Domini millesimo ducentesimo quadragesimo secundo, mense augusto.
Original. Sceaux enlevés.
d'Hoop, Felix Henri: Cartularium Recuil des Chartes Du Prieure de Saint Bertin 1870 (Google data) 71. , in: Monasterium.net, URL </mom/SaintBertin/fc7d6e7e-f5c2-4613-9395-e25302b47592/charter>, accessed at 2024-12-04+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success