Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 775, S. 712
Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 775, S. 712
Sifridus dictus Spedel senior, Anselmus, Gernodus scabini Confluen. ac universitas scabinorum Confluen. universis presen tes litteras inspecturis et audituris notum esse volumus et tenore presentium publice protestamur et recognoscimus quod Arnoldus dictus Lolle miles de Wise in nostra presentia constitutus pre sente fratre Godefrido procuratore vel sindico religiosorum viro- rum.. commendatoris et fratrum domus Theutouice in Confluen.
247
publice recognovit, quod ipsis commendatori et fratribus vel procuratori ipsorum nomine suo vendidisset pro certa precii quantitate assignata sibi et numerata terras arabiles iacentes in pertinentiis apud Lunneche et preterea curiam Horreim cum ediiiciis adiacentibus et promisit coram nobis eidem fratri God. nomine suo et domus predicte sollempniter stipulanti, quod dictis . . commendatori et fratribus de bonis predictis venditis prestare debeat et facere secundum loci consuetudincm consue- tam et debitem warandiam. Promisit eciam se facturum et cu- raturum quod Albertus privignus Conradi de Anhusin quondam Hermanni filius dicti de Herwegin postquam ad propria remea- verit vendicionem predictam infra mensem a tempore sui redi tue computandum ratam habebit et firmam et cum effestuca- tione debita et consueta vendicioni predicte suum consensum adbibebit expressum coram nobis et ubicunque fuerit oportunum nec contra faciet vel veniet verbo vel facto arte modo ingenio sive causa nec per se nec per alios eiusdem privigni heredes aliquando in contrarium attemptabit vel fieri procurabit. Immo deponet predictis . . commendatori et fratribus omne contra- dictionem reclamationem impetitionem que ipsis . . commenda tori et fratribus super venditione et emptione predictorum bo norum ex parte . . predicti privigni et suorum heredum generare possent alicuius materiam questionis. Super quibus omnibus et singulis fideliter adimplendis et inviolabiliter observandis fide- iussores in solidum statuit dicto fratri G. presenti nomine suo et domus predicte Iacobum dictum Kisel, Heinricum dictum Kisel fratrem ipsius Iacobi et Heinricum natum ipsius Arnoldi Lolle predicti. Qui fideiussores si ut predictum est premissa non fuerint observata et fideliter adimpleta, moniti a procuratore predicto vel ex parte ipsius vel domus predicte Confluence si- mul unum intrabunt famosum hospitium ad iacendum et come- dendum prout moris est fideiussorum non recessuri donee pre missa omnia et singula fuerint adimpleta. Et si aliquem fide iussorum mori contingat et infra quindenam alius eque bonus et idoneus in locum defuncti non fuerit subrogatus iidem fide iussores superstites moniti unum hospitium intrabunt ut dictum est ad iacendum et comedendum Confluence donee alius fide iussor eque bonus in locum defuncti fuerit substitutus et inve- oientur ipsi fideiussores vacui et liberi a qualibet fideiussoria cautione. Nec ipsos poterit excusare a iacendo si aliud per
248
obligationem aliam tunc intraverunt hospitium ad iacendum. In cuius rei testimonium ad petitionem tam Arnoldi dicti Lolle quam fratris G. et domus predicte et fideiussorum predictorum sigillum commune scabinorum Confluen. appendi fecimus isti scripto. Et nos Arnoldus Lolle et frater G. predicti premissa omnia et singula sic esse protestamur et vera. Datum Con- fluentie, anno domini m.cc.lxxxi. , dominica qua cantatur Oculi mei.
Urkundenbuch des Deutschen Ordens, ed. Hennes, 1845 (Google data) 775, in: Monasterium.net, URL </mom/SanctaeMariaeTheuto/1adbaa45-7d38-46eb-a3c2-ff39f625a11b/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success