Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 752, S. 691
Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 752, S. 691
Noverint universi presens publicum instrumentum inspecturi, quod nos frater Bonacursus de ordine Predicatorum dei gratia Tyren. archiepiscopus et vicarius patriarchatus Ierosolimitan. et episcopatus Acconen., et nos frater Gailardus eiusdem ordinis et eadem gratia Bethleemitanus episcopus vidimus legimus et de verbo ad verbum diligenter inspeximus quasdam litteras domini Honorii pp. iii. sanas et integras non cancellatas non rasas ne�? in aliqua sui parte viciatas, abolite tamen erant in aliquibus locis non suspectis ex aqua sed non in tantum quin possent legi et sensus ipsarum bene intelligi, quarum tenor per omnia talis est.
Honorius etc. Venerabilibus fratribus archiepiscopis et epis- copis et dilectis filiis abbatibus etc. Pervenit ad nos ex con- questione virorum religiosorum fratrum hospitalis domus sancte Marie Theutonicorum Ierosolimitan. quod cum aliqui ad domus eorum pro salute se transferant animarum hostes eorum infra ambitum domorum ipsarum eos et res suas dei reverentia et
1S
Urkundenbuch des deutschen Ordens. 1
226
timore postposito capiunt et captos incarcerant et ad redemp- tionem compellunt. Quia igitur id indignum est penitus et ab surdum et fidelium saluti prorsus contrarium, universitati vestre per apostolica scripta mandamus atque precipimus quatinus uni- versis generaliter sub excommunicationis interminatione prohi- bere curetis, ne qui in illos qui ad domos predictorum fratrum pro salute sua confugiunt vel in res eorum infra ambitum ma- nus iniciant violentas. Si qui autem nostre prohibitionis fuerint transgressores, ipsos contradictione et appellatione cessante vin culo anathematis constringatis et faciatis usque ad satisfactionem condignam sicut excommunicatos artius evitari. Datum Lateran., xvii. kal. ianuarii, pontificatus nostri anno quinto.
Quas quidem litteras transcribi et publicari fecimus per Iohannem clericum Acconen. notarium publicum ad instantiam et preces religiosi viri fratris Iohannis magni preceptoris domus hospitalis sancte Marie Theutonicorum Ierosolimitan. In cuius rei testimonium presenti instrumento sigilla nostra duximus ap- ponenda.
Ego Iohannes clericus Acconen. assisius ecclesie sancte cru- cis Acconen. sacrosancte Romane ecclesie auctoritate notarius publicus predictas litteras vidi et diligenter inspexi et eas de mandato domini archiepiscopi et domini episcopi transcripsi et in banc publicam formam redegi nichil addito vel mutato quod sententiam mutet. Quod mandatum fecerunt michi dominus archiepiscopus et dominus episcopus predicti in domo episcopali Acconen. Anno domini m.cc.lxxvii., indictione vi., die xviiii. mensis octobris. Presentibus discretis viris domino Nicolao archi diacono, domino Michaele thesaurario Acconen., fratre Iohanne predicatore, domino Augustino canonico Bethleemitan., testibus ad hoc specialiter vocatis et rogatis.
Urkundenbuch des Deutschen Ordens, ed. Hennes, 1845 (Google data) 752, in: Monasterium.net, URL </mom/SanctaeMariaeTheuto/3d282b91-30b4-4cb2-931e-0db5d11b6f11/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success