Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 206, S. 204
Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 206, S. 204
185
vorbehalt, dem deutschen haus zu Utrecht ihre guter in Rhenen und Goye. 1267 nov. 24.
Ego Hugo de Renen et ego Wendelmodis eius uxor, que eidem Hugoni dedi licentiam ordinem fratrum domus Theutonice intrandi, notum facimus omnibus presentes litteras visuris et au- dituris quod nos pro nostrarum et parentum nostrorum anima- rum remedio in fratres domus Teutonice iuxta Traiectum pro- prietatem omnium bonorum nostrorum immobilium in parochia de Renen iacentium cum omnibus suis pertinentiis et edificiis transtulimus, usufructu dictorum bonorum excepto quem usum- fructum ego Wendelmodis quoad vixero libere habebo. Item proprietatem bonorum nostrorum iacentium in Goye de quibus viginti libre Traiectensium denariorum et viginti quatuor modii avene annuatim proveniunt, in fratres transtulimus memoratos, in quibus bonis sicut in aliis supradictis ego Wendelmodis quoad vixero libere et plene usumfructum habebo. Sed de dictis bonis in Goye iacentibus commendator qui pro tempore fuerit et fratres domus Theutonice centum et quadraginta libras Traiec tensium denariorum locis religiosis et personis, prout in testa mento nostro Hugo meus maritus et ego disposuimus vel prout ego Wendelmodis adhuc disponam, post obitum nostrorum amborum infra annum exsolvent. Preterea quicquid de rebus mobilibus post mortem mei Wendelmodis superfuerit solutis de- bitis, si que contraxero, integraliter cedet fratribus memoratis. Interim tamen quamdiu ego Wendelmodis vixero rebus mobili bus supradictis tanquam propriis libere utar et de eis disponere et ordinare potero prout secundum deum mee placuit voluntati. Preterea ne maritus meus predicte domui onerosus videatur, ego domui ipsi de proventibus mei ususfructus sex libras an nuatim quamdiu ipse Hugo vixerit exhibebo. In huius facti testimonium presentes litteras sigillo commendatoris fratrum Theutonicorum predictorum et sigillo prioris fratrum Predicato- et sigillo gardiani fratrum Minorum in Traiecto fecimus sigillari, et nos commendator et fratres domus Theutonice predicte ad solutionem predictarum centum et quadraginta librarum prout superius dictum est litteris presentibus nos obligamus. Datum anno domini m.cc.lxvii., in vigilia Katerine.
Urkundenbuch des Deutschen Ordens, ed. Hennes, 1845 (Google data) 206, in: Monasterium.net, URL </mom/SanctaeMariaeTheuto/b843be44-a78f-4a56-8e4d-365b317bdc3b/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success