Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 223, S. 217
Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 223, S. 217
Universis presentem litteram inspecturis nos Fridericus miles et nos Godefridus confratres de Virneburg cupimus esse notum quod constitutus in presentia nostra Sifridus nobilis de Brule noster consanguineus dixit et confitebatur, se legitime vendidisse de consensu uxoris sue viris religiosis commendatori et fratribus domus Theutonice in ConOuentia omnia bona sua que habebat in territorio ville de Divelich et ultra Mosellam in communione ville de Coverne tamquam rem propriam et allo- dialem pro numerata summa pecunie videlicet quadraginta qua- tuor marcarum et dimidia, de qua pecunia se dixit pagatum plenarie ac solutum. Nos igitur quia dicte ville de Divelich dominium ad nos pertinere dinoscitur et in eadem villa bona feudalia habemus, ad tollendum posteris omne scrupulum re- cognoscimus publice presentibus protestantes quod in dictis bonis dicti Sifridi, predictis fratribus venditis, nichil iuris peni- tus habuimus vel habemus sed ipsa bona propria fore et allo- dialia profitemur. Et si quicquid iuris in ipsis bonis habere
1) Wie in der urkunde nr. 221.
198
credimur, eidem renuntiamus per omnia simpliciter et precise. In cuius rei testimonium presentem litteram ad petitionem se- pedicti Sifridi sepedictis fratribus quia nos Godefridus sigillo caremus sigillo fratris nostri Friderici contenti concorditer tra- didimus communitam. Datum anno domini m.cclxx. tertio, h. non. iunii.
Urkundenbuch des Deutschen Ordens, ed. Hennes, 1845 (Google data) 223, in: Monasterium.net, URL </mom/SanctaeMariaeTheuto/c264b909-eff8-4289-900a-478cfe1e1a31/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success