Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 127, S. 150
Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 127, S. 150
Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 127, S. 150
Conradus dei gratia sancte Colonfensis ecclesie archiepisco- pus, sacri imperii per Ytaliam archicancellarius. Dilertis rn Christo abbatibus, archidiaconis, prepositis, decanis, pastoribus nec non et universis ecclesiarum rectoribus in dyoc. Traiectensi constitutis salutem in domino. Quoniam ut ait apostolus omnes stabimus ante tribunal Christi recepturi prout in corpore gessi- mus sive bonum fuerit sive malum, oportet nos diem messionis extreme misericordie operibus prevenire ac eternorum intuitu seminare in terris, quod reddente domino cum multiplicato fructu recolligere debeamus in celis. Cum igitur dilecti in Christo fratres domus Theutonice apud Traiectum, et de domo Scalun, propriis facultatibus commode non valeant sustentari nisi fidelium elemosinis adiuventur et dominus papa benefactoribus eorumdem et causa devotionis venientibus ad eosdem et suas elemosinas largientibus, scilicet in festo nativitatis beati Iohannis baptiste ad domum apud Traiectum, contulit integre annum unum, ac etiam in festo beati Nicolai confessoris ad domum que Schalun dicitur venientibus unum annum Nos etiam de omnipotentis dei misericordia et beati Petri nec non et omnium' sanctorum meritis et precibus confidentes, omnibus qui dictas domus causa devotionis, sicut predictum est, visitaverint unum annum in prefatis festis et singulis diebus quadraginta dies de iniunctis sibi penitenciis, peccata oblita, vota fracta, si ad ea redierint, offensas patrum et matrum sine mfitruum iniectione violenta misericorditer relaxamus. Datum Colonie, anno domini m.cc.xjl. octavo, mense Maii.
- Coln
Urkundenbuch des Deutschen Ordens, ed. Hennes, 1845 (Google data) 127, in: Monasterium.net, URL </mom/SanctaeMariaeTheuto/fc138bbf-3846-454e-b947-05ffc0fdcdc4/charter>, accessed at 2024-12-26+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success