Urkundenbuch der Stadt Leipzig, No. 354. 1462. 14. Apr. , S. 315
Urkundenbuch der Stadt Leipzig, No. 354. 1462. 14. Apr. , S. 315
No. 354. 1462. 14. Apr.
öffentliche Bekanntmachung der päpstlichen Bestätigung und strenge Beobachtung der betr.
Bestimmungen Sorge zu tragen.
Pius episcopus servus servorum dei ad futuram rei memoriam. Pontificalis auctoritas nos ammonet ac ipse rationis et honestatis ordo exposcit, ut illis apostoli- cae tirmitatis robur adiiciamus, quae ad obviandum malitiis hominum iustitiam sup- peditare molientium per catholicos principes provide sunt ordinata et ut illa invio- labiliter obscrventur favorem apostolicum cum a nobis petitur gratiose impendamus, pro ut personarum nobis et apostolicae sedi devotarum exigit devotio, rationabiles causae persuadent et in domino conspicimus salubriter expedire. Sane pro parte dilectorum flliorum proconsulum et consulum opidi Lipczensis Merseburgensis diocesis nobis nuper exhibita petitio continebat, quod carissimus in Christo tilius noster Fre- dericus Romanorum imperator semper augustus dum in regem Romanorum electus
280 —
esset pro reformatione nationis Alamaniae et praecipue in opido Francfordensi Ma- guntinensis diocesis certos inter alia edidit et fecit articulos et praesertim de iudicio vetito, inter cetera inhibendo, quod nulli per illa iudicia requirantur conveniantur nee illuc evocentur vel citentur praeter illos et ob causas ad illud iudicium spectan- tes vel qni aliis tribunalibus honori sive iuri stare compelli non possunt, quodque quando aliquis illuc requireretur, qui in posse domini sui sive iudicis foret stare honori seu iuri sive corara se sive aliis iudiciis ordiuariis laudabilibus et dictus domi- ntis sive iudex comiti sive indici iudicii vetiti talia insinuaret sive scriberet talem citatum remitti requirendo et ipse cum duobus vel tribus aliis nde dignis viris comiti seu iudici iudicii vetiti assecurationem de stando iuri ad honorem modo supra dicto suis sub sigillis asscriberent, tunc huiusmodi citationes cessarent et procederetur in causa coram dicto domino sive iudice ordinario, ad quem spectat causae cognitio et coram quo prosequetur sine impedimento comitis aut eiusdem iudicii vetiti; quod si secus fieret, processus et omnia inde secuta et secutnra quaecunque ac facta seu facienda nullius existerent roboris vel momenti, prout in eisdem articulis, quorum tenorem ac si de verbo ad verbum praesentibus insereretur haberi volumus pro expresso, plenius continetur. Quare pro parte proconsulum et consulum praedictorum asserentium articulos huiusmodi rite et sancte editos fuisse et pro cuiuslibet iuris tuitione et observatione processisse, nobis fuit humiliter supplicatum, ut ad obviandum malitiis eorum, qui saepenumero plurimos contra iura communia ad iudicium vetitum huiusmodi evocare solent, articulis praedictis et inde secutis quibuscunque pro illorum subsisteutia firmiori robur apostolicae confirmationis adiicere ac ipsos articulos obser- vari mandare firmiter aliasque in praemissis oportune providere de beuignitate apo- stolica dignaremur. Nos igitur attendentes articulos praedictos fore rationabiliter introductos ac volentes ut ipsi et inde secuta quaecunque et secutura firma et illi- bata persistant, articulos praedictos ac praemissa omnia et singula inde secuta et secutura quaecunque apostolica auctoritatc tenore praesentium ex certa scientia appro- bamus et confirmamus ac praesentis scripti patrocinio communimus, supplentes omnes et singulos defectus, si qui forsan interveneriut in eisdem, et insuper dilectis filiis monasterii sancti Thomae opidi Lipczensis per praepositum soliti gubernari et beatae Mariae Wurczinensis Merseburgensis et Misneiisis diocesium praepositis ac dccano Merseburgensis ecclesiarum per apostolica scripta mandamus, quatinus ipsi vel duo aut unus eorum, si et postquam praesentes litterae eis praesentatae fuerint, per se vel alium seu alios praeseutes litteras ac omnia et singula in eis contenta ubi et quando expedire viderint et pro parte proconsulum et consulum praedictorum fuerint super hoc requisiti solemniter publicantes faciant articulos praedictos ac omnia et singula in eis contenta firmiter observari, contradictores nee non molestatores quos- libet et rebelles, cuiuscunque dignitatis Status gradus ordinis vel conditionis existant, auctoritate apostolica per excomumnicationis suspensionis et interdicti aliasque sen- tentias censuras et poenas ecclesiasticas appellatione remota compescendo, invocato ad hoc si opus fuerit auxilio brachii secularis; non obstantibus constitutionibus et ordinationibus apostolicis ac legibus imperialibus ac statutis municipalibus, etiam iuramento confirmatione apostolica vel quavis alia tirmitate roboratis contrariis
281
quibuscunque, aut si aliquibus communiter vel divisim ab apostolica sit sede indul- tum, quod interdici suspendi vel excommunicari non possint per litteras apostolicas non facientes plenam et expressam äc de verbo ad verbum de indulto huiusmodi mentionem et quibuslibet aliis privilegiis indulgentiis et Jitteris apostolicis generalibus vel specialibus quorumcunque tenorum existant, per quae praesentibus non expressa vel totaliter non inserta eftectus earuni impediri valeat qiiomodolibet vel differri et. de quibus eorumque totis tenoribus habenda sit in nostris litteris mentio specialis. Nulli ergo omnino hominum liceat etc. Si quis autem hoc attemptare praesum- pserit etc. Datum Romae apud sanctura Petrum anno incarnationis dominicae mille- sinio quadringentesimo sexagesimo secundo decimo octavo Kai. Maii pontiticatus nostri anno quarto. B. de Janua.
Nach dem Orig. im Ratbsarchiv zu Leipzig mit dem Siegel an rothen und gelben P'äden.
Urkundenbuch der Stadt Leipzig, ed. Posern-Klett, 1868 (Google data) No. 354. 1462. 14. Apr. , in: Monasterium.net, URL </mom/StadtLeipzig/82651d79-e0e5-433a-9ddb-65fadc5f60ea/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success