Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 250, S. 268
No. 272. 1286. 19. Oct,
Nos Otto de Donin et Otto de Greuenstein burgravii omnibus liane litteram inspecturis notitiam subscriptorum. Universas Christi ridelibus tenore praesentium publice protestamur, quod duas vineas sitas iuxta villara quae dicitur Kotzebrode et agros in villa dicta Poschapel, quas vineas et agros de manu domini episcopi Misnensis iure tenuimus feodali, hac videlicet conditione in manus ipsius domini episcopi resigna- vimus motu liberi arbitra nos ducente, ut proprietatem dictarum vinearum et agrorum cum omnibus proventibus suis daret et conferret hospitali in Dresden iure proprietario perpetuo possidendam. Et ne Misnensis ecclesia ex hac donatione detrimentum aliquod sustineret, proprietatem civitatis nostrae quae dicitur Libenstat et villae Bosetendorf cum consensu omnium fratrum et heredum nostrorum eidem ecclesiae Misnensi dedimus in restaurum, dictas civitatem et villam ab eodem domino episcopo iure feodali in poste- rum habituri. Ut igitur huius resignationis, donationis, restaurationis evidentia stabilis et inconcussa maneat in futurum, hanc paginam sigillorum nostrorum appensionibus fecimus communiri. Huius rei testes sunt dominus Sifridus decanus Misnensis, dominus praepositus Wurzinensis, dominus Heidenricus cantor Misnensis, dominus Theodericus praepositus Budisinensis, dominus Conradus custos Misnensis, dominus Meinherus burgravius Misnensis, dominus Albero burgravius de Liznich, dominus Petrus de Polenzich et alii tide digni. Datum Misnae anno domini M°. CC°. LXXXVI". in crastino sancti Lucae.
Nach dem Orig. im K. Haupt - Staatsarchiv zu Dresden; an Fäden von brauner und gelber, bez. von rother und gelber Seide hängen die Siegel der Burggrafen (Wappenschilde mit dem Hirschgeweihe).
Hasche dipl. Gesch. d. Stadt Dresden. Urkimdenb. S. 19. — Köhler cod. dipl. Lus. I. S. 124.
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I, ed. Gersdorf, 1864 (Google data) 250, in: Monasterium.net, URL </mom/StiftMeissenI/61f4ad76-b167-4446-b3df-13d46fc03535/charter>, accessed at 2024-12-04+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success