Urkundenbuch des Hochstifts Meissen II Band, Nr. 271, S. 359
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen II Band, Nr. 271, S. 359
Innocentius episcopus — ad perpetuam rei memoriam. In specula sedis apo- stolicae etc. Exhibita siquidem nobis nuper pro parte dilecti filii nobilis viri Wil- helmi marchionis Misnensis petitio continebat, quod licet tam clerici quam etiam laici in suo temporali dominio degentes episcopo Misnensi pro tempore existenti in spiritualibus subditi ut obedientiae filii hactenus fuerint et sint omni poscenti coram eodem epi- scopo seu eius officialibus aut vicariis in spiritualibus pro tempore existentibus, dum- modo ad loca ipsis tuta et congruentia vocarentur, parati de iustitia respondere, tamen venerabilis frater noster Thimo episcopus Misnensis suae iurisdictionis ecclesiasticae tribunal sive consistorium extra civitatem Misnensem, locum utique notabilem et insignem, in quodam castro Stolpen et eius suburbio Jockerim nuncupatis Misnensis diocesis et in confinibus regni Bohemiae ac territorii dicti marchionis extra communem hominum transitum situatis, ac huiusmodi clericis et laicis in dicto dominio ut prae- fertur degentibus nimium remotis et diversis de causis minus tutis collocavit et tenuit, prout tenet de praesenti eosdem clericos et laicos ad castrum et suburbium praedicta quasi in deserto posita, ubi etiam copia iuris peritorum non habetur, ad iudicium evocando, unde contingit quod huiusmodi ad iudicium evocati aliquotiens in eundo seu redeuudo captivantur et spoliantur et aliis diversis incommodis et dispendiis affi- ciuntur, et nonnunquam ob carentiam et defectum huiusmodi peritorum per episcopum
COI>. DIPL. SAX. II. 2. 41
322 —
seu vicarios aut officiales eosdem ex officio vel ad instantiam partium procedentes condemnantur ab impetitionibus potius absolvendi, sicque metu intrusionis ad carceres ut plurimum insupportabilibus pecuniarum summis iidem clerici et laici quamvis revera innocentes sint redimere vexationes huiusmodi minus debite compelluntur in ipsorum marchionis necnon clerioorum et laicorum grave damnum ac dispendium et scandalum plurimorum. Quare pro parte ipsius marchionis nobis fuit humiliter supplicatum, ut providere super hoc de oportuno remedio de benignitate apostolica dignaremur. Nos igitur huiusmodi supplicationibus inclinati volumus et auctoritate apostolica tenore praesentium indulgemus, quod huiusmodi clerici et laici in dominio dicti Wilhelmi et successorum suorum marchionum Misnensium commorantes pro tempore de cetero per episcopum Misnensem suosque vicarios vel officiales pro tempore existentes in quibus- cunque causis motis vel movendis, quarum cognitio ad huiusmodi episcopum seu vicarios aut officiales pertinet de consuetudine vel de iure, alibi quam ad civitatem praedictam, extra quam in partibus Misnensibus huiusmodi locus insignis et iuris peritorum copia ut asseritur non habetur, ad iudicium nequeant evocari, constitutioni- bus apostolicis et aliis contrariis non obstantibus quibuscunque, dum tamen episcopo et vicariis ac officialibus ipsis ad eandem civitatem tutus accessus fuerit et mansio sit secura. Nos enim ex nunc irritum decernimus et inane, si secus super his a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attemptari. Nulli ergo etc. Si quis autem etc. Datum Romae apud sanctum Petrum V. Id. Junii pontificatus nostri anno primo.
Rta gratis. Jo. de Lyns.
Nach dem Orig. im K. Haupt-Staatsarchiv zu Dresden mit dem Bleisiegel an Faden von rother und gelber Seide.
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen II, ed. Gersdorf, 1865 (Google data) 271, in: Monasterium.net, URL </mom/StiftMeissenII/16d71110-ce53-416c-80d4-2ea4066586c1/charter>, accessed at 2024-12-26+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success