Urkundenbuch des Hochstifts Meissen II Band, Nr. 114, S. 169
Nos Heynricus praepositus, Nycolaus decanus totumque capitulum ecclesiae Misnensis recognoscimus — quod quia discretus vir dominus Johannes de Grobir perpetuus vicarius ecclesiae Misnensis praedictae domino Theoderico de Merzeburg eiusdem ecclesiae perpetuo vicario consentiente, legitimi testamentarii quondam domini Hermanni de Krakowa, tunc piae recordationis perpetui vicarii ecclesiae supradictae — quinque fertones argenti ponderatos annui census in civitate Gorlicz cum aliis censibus per capitulum nostrum super reemptione ibidem conparatis pro quindecim marcis argenti ponderatis nomine et pecunia praedicti domini Hermanni emptos et solutos, in manus nostri capituli libere tradiderunt, intendentes per praedictum cen- sum seu pecunias exinde proveniendas tres solidos grossorum perpetui census de bonis in villa Grusewicz, nuper apud strennuum Johannem de Stuchow per nos in proprium comparatis in perpetuum praedicti domini Hermanni testamentum solvere et conparare, supplicantes nobis humiliter et devote, quatenus ipsos ad praedictam emptionem consentiendo admittere dignaremur. Nos ipsorum — petitionibus annuentes, praedictos tres solidos grossorum perpetui census nomine testamenti antedicti domini Hermanni deputamus et praesentibus ordinamus per procuratorem capituli nostri, qui pro tempore fuerit, singulis annis in suo anniversario ministrandos taliter, quod dominis canonicis, inclusis hospitali et pretio campanatoris duo solidi grossorum, et vicariis perpetuis et temporalibus unus solidus grossorum sine quolibet impedimento ministrentur, volentes ac promittentes huiusmodi anniversarium sicut et ceterorum dominorum nostrorum piae memoriae defunctorum tempore debito diligenter observare. In cuius rei evidentiam sigillum nostri capitul i praesentibus duximus appendendum. Datum Misnae anno domini millesimo trecentesimo septuagesimo secundo in die exal- tationis sanctae crucis, praesentibus et testibus honorabilibus viris dominis Andrea de Kottebus, Michaele Lemekin, Conrado Knuet, Gerlaco de Stuchow, ecclesiae Misnensis perpetuis vicariis et quam pluribus aliis fide dignis.
Nach dem Orig. im Stiftsarchiv zu Meissen mit dem Siegel des Capitels an einem Pergamentstreifen.
17*
132
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen II, ed. Gersdorf, 1865 (Google data) 114, in: Monasterium.net, URL </mom/StiftMeissenII/305da502-f0aa-49c1-8f1d-8f575d201230/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success