Urkundenbuch des Hochstifts Meissen II Band, Nr. 157, S. 219
In nomine s. et ind. trin. amen. Nicolaus dei et apostolicae sedis gratia epi- scopus Misnensis omnibus in perpetuum. Praesularis benignitas dignitatis etc. Sane cum in ecclesia nostra Misnensi rationabilis laudabilis et hactenus rite observata con- suetudo esse et servari noscatur, quod quotiescunque aliquem canonicum capitularem dictae nostrae ecclesiae Misnensis de hac vita migrare contigerit, eumdem sic defunctum annus gratiae comitatur, in quo quidem anno gratiae a die obitus sui medietas fructuum et reddituum praebendae suae seu beneficii secundum dispositionem ultimae voluntatis decedentis vel ipsius testamentariorum ordinationem erogatur, distri- buitur et exponitur —. Industriosi igitur et providi viri domini perpetui vicarii eiusdem nostrae ecclesiae Misnensis devote et sancte cupientes, se quantum eis possibile foret in bono conformare cum debita humilitate et reverentia ipsis canonicis, nobis attentis precibus devotissime supplicarunt, quatenus propter deum et propriam nostram salu- tem ac pro conformitate piorum affectuum personarum in ecclesia nostra Misnensi beneficiatarum et deservientium praenotatam — canonicorum consuetudinem etiam ad ipsos vicarios perpetuos — et eorum quemlibet ac ad omnes ipsorum in perpetuum successores prorogare et extendere — dignaremur. Nos igitur ipsorum votis con- sentientes — de consilio, consensu et bona voluntate capituli nostri ecclesiae Mis- nensis praefatis vicariis perpetuis — praesentibus et futuris in aevum concessimus — et damus annum gratiae quoad suas vicarias et beneficia in ecclesia Misnensi per omnem modum et ordinem, sicud huiusmodi annum gratiae canonici — habere et servare hactenus consueverunt — firmiter statuentes — ut quociens, quandocunque et quocunque tempore anni aliquem ipsorum vicariorum praesentium et futurorum viam mortalium migrare contigerit, tociens huiusmodi migrans sive adhuc in vita per se vel post mortem eius sui testamentarii suo nomine medietatem omnium fructuum seu censuum vicariae et beneficii decedentis, sive hi fructus et census in pecuniis, in bladis, in manipulis sive in quibuscunque aliis rebus consistant, per unum annum
182
integrum a die obitus sui currentem et continue computandum potest et possunt, debet et debent integre et sine diminutione tollere et percipere, et cum eadem medietate disponere et ordinare, testamenta condere, donationes inter vivos facere et libere circa ipsam medietatem aut partem vel partes ipsius agere pro suo salubri bene- placito voluntatis, cuiuslibet successoris pro tempore contradictione vel impedimento quolibet non obstantc. Et si eaedem vicariae seu beneficia forent aliquibus seu qui- buscunque iustis oneribus amministrationum sive quorumcunque aliorum onerum gra- vitate onerata, talia onera defunctus aut eius testamentarii pro medietate mediatim et partim, successor vero sive successores pro alia medietate mediatim et partim portare — et solvere omni litis quaestione semota debebunt et aequaliter tenebuntur. Praeterea ad petitionem eorundem vicariorum et de consilio et consensu et bona voluntate capituli nostri Misnensis ordinavimus — et statuimus, quod quilibet vicarius perpetuus in supradicta ecclesia nostra in futurum superveniens et ad vicariam ex morte aut ex permutatione seu privatione seu alias quomodolibet vacantem ad cuiuscunque etiam patroni praesentationem vel dispositionem spectantem institutus et debite installatus teneatur et debeat dare et solvere, det et solvat sine contradictione infra spatium unius anni ab institutione seu installatione sua ad eandem vicariam, in suam personam propriam vel sui procuratoris factam, unam sexagenam grossorum monetae tunc currentis capitulo nostro praedicto vel cui idem capitulum nostrum hoc commiserit, in usus ornatus ecclesiae notorie convertendam, sub poena suspensionis ingressus ecclesiae, quam ex tunc quemlibet neglectorem et contemptorem huius nostrae ordinationis dispositionis et constitutionis incurrere volumus ipso facto termino moni- tionis unius anni ut praedicitur pro monitione cauonica sic praemissa. Ut autem praesentis nostrae concessionis indulsionis et dationis — autentica, grata et gratiosa auctorizatio iugiter et in perpetuum perseveret, has nostras patentes litteras maioris nostri sigilli et capituli nostri Misnensis fecimus appensionibus de certa nostra scientia firmiter communiri. Actum et datum in castro nostro Nussin anno domini millesimo trecentesimo octuagesimo feria sexta proxima post diem beatorum martyrum Bonifacii et sociorum eius, quae fuit octava dies mensis Junii, praesentibus venerabili patre et domino Johanne Mayeriensi episcopo nostro suftraganeo et honorabilibus dominis Gerhardo de Wolfticz, Rampholdo de Polenczk, Andrea Grawen Misnensis et Df- thero de Wydera Nfiemburgensis, ac Hartmanno Swan de Fredeberg Wurzinensis Misnensis diocesis ecclesiarum canonicis, ac strennuis Frederico de Grellenhayn nostro marschalco, Alberto de Mekowe, Alberto de Hfigewicz armigeris, et pluribus aliis fide dignis testibus ad praemissa vocatis specialiter et rogatis.
Nach dem Orig. im Stiftsarchiv zu Meissen mit den grdsseren Siegeln des Bischofs und des Capitels an Pergamentstreifen.
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen II, ed. Gersdorf, 1865 (Google data) 157, in: Monasterium.net, URL </mom/StiftMeissenII/6db677de-221d-4d6b-a5d7-d35981b2d074/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success