Urkundenbuch des Hochstifts Meissen II Band, Nr. 242, S. 322
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen II Band, Nr. 242, S. 322
Bonifacius episcopus servus servorum dei ad perpetuam rei memoriam. Sin- cerae devotionis affectus, quem dilectus filius nobilis vir Wilhelmus marchio Misnensis ad nos et Romanam gerjt ecclesiam, promeretur, ut votis suis, illis praesertim quae ecclesiarum et ecclesiasticarum personarum commodum statum et utilitatem ac honorem respiciunt, favorabiliter annuamus. Kxhibita siquidem nobis nuper pro parte dicti marchionis petitio continebat, quod licet ecclesia Misnensis, quae sub temporali dominio ipsius marchionis fore dinoscitur, cum omnibus iuribus et pertinentiis suis ab eius primaeva fundatione et creatione libera et exempta ac sedi apostolicae immediate subiecta fuisset, tamen postmodum eadem ecclesia archiepiscopo Magdeburgensi pro tempore existenti iure metropolitico primo et deinde archiepiscopo Pragensi etiam pro tempore existenti, qui Iegatus natus existit, iure legationis auctoritate apostolica per nonnullos Komanos pontifices extitit subiugatn in ipsius marchionis displicentiam ac in grande ipsius ecclesiae Misnensis libertatis detrimentum et gravamen. Quare pro parte dicti marchionis nobis fuit humiliter supplicatum, ut eandem ecclesiam cum omnibus iuribus et pertinentiis suis, nec non clerum et populum civitatis et diocesis praedictarum ab omni dominio et potestate Magdeburgensis et Pragensis archiepisco- porum et ecclesiarum de novo eximere et ad pristinum statum et honorem reducere de benignitate apostolica dignaremur. Nos igitur huiusmodi supplicationibus nec non consideratione carissimi in Christo filii nostri Wenceslai Romanorum et Boemiae regis illustris nobis super hoc scribentia inciinati, praefatam ecclesiam nec non civitatem et diocesim Misnensem cum omnibus iuribus et pertinentiis suis ac clerum et populum civitatis et diocesis praedictarum ab omni iurisdictione dominio et potestate, quibus archiepiscopis pro tempore existentibus nec non ecclesiis et capitulis Magdeburgensi et Pragensi communiter vel divisim, sive iure metropolitico sive legationis 'aut alias quovis modo subesse noscuntur, auctoritate apostolica tenore praesentium penitus exi- mimus et etiam liberamus, ipsamque ecclesiam Misnensem civitatem et diocesim nec non clerum et populum ipsorum sub beati Petri et sedis praedictae ac eiusdem eccle- siae Romanae atque uostram protectionem suscipimus, ac exemptas et immunes ac liberas esse volumus, nobisque et successoribus nostris Romanis pontificibus canonice intrantibus ac dictae sedi immediate subesse, ita quod archiepiscopi supra dicti ratione delicti seu contractus aut rei, de qua agatur, ubicunque committatur delictum, incatur contractus aut res ipsa consistat, nullam in ecclesiam Misnensem, civitatem et dio- cesim, iura et pertinentia praedicta ac clerum et populum civitatis et diocesis prae- dictarum possint iurisdictionem potestatem aut dominium exercere, sed duntaxat coram dicta sede seu eius delegatis teneantur de iustitia respondere, felicis recorda- tionis Innocentii papae IIII., praedecessoris nostri circa exemptiones, quae incipit
285
,Volentes' et qualibet alia constitutione apostolica contraria non obstante. Decernimus insuper omnes et singulas excommunicationum, suspensionum et interdicti sententias, quas contra ecclesiam Misnensem civitatem diocesim iura et pertinentia huiusmodi forsan promulgari contigerit, irritas et inanes nulliusque roboris vel momenti. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae exemptionis liberationis susceptionis voluntatis et constitutionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare praesumpserit, indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Romae apud sanctum Petrum II. Idus Decembris pontificatus nostri anno undecimo.
Gratis de mandato domini nostri papae.
Gerlacus.
Nach dem Orig. im Stiftsarchiv zu Meissen mit dem Bleisiegel an Kaden von rother und gelber Seide. Felzel Lebensgesch. d. K. Wenceslaus II. Urk. S. 30 f.
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen II, ed. Gersdorf, 1865 (Google data) 242, in: Monasterium.net, URL </mom/StiftMeissenII/7fc7d5a4-35df-43d3-9d05-edf959c46218/charter>, accessed at 2024-12-26+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success