Urkundenbuch des Hochstifts Meissen II Band, Nr. 106, S. 157
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen II Band, Nr. 106, S. 157
Nos Heynricus praepositus, Nycolaus decanus totumque capitulum ecclesiae Mysnensis recognoscimus et tenore praesentium publice profitemur, quod discreto viro domino Arnesto ecclesiae nostrae perpetuo vicario vendidimus unum solidum grossorum Fribergensis monetae perpetui census pro undecim sexagenis grossorum monetae eiusdem de fabrica dictae nostrae ecclesiae per magistrum fabricae, qui pro n tempore fuerit, sibi annuatim perpetue ministrandum, quem quidem censum perpetuum dictus dominus Arnestus ad usum suum, quamdiu vixerit, tollere et habere decrevit, post obitum vero suum eundem censum vicariis ecclesiae nostrae perpetuis et tempo- ralibus in anniversario suo pro salute animae suae dandum deputavit. Sed quia dicta pecunia censualis modica esf. nec pro tanta multitudine vicariorum sufficit copiose, adiiciens desideravit et desiderat, quod suus anniversarius ad anniversarium alterius defuncti sacerdotis, cuius administratio etiam esset ita modica et exilis, si fieri potest coniungatur, et quod collecta, quae incipit ,Deus indulgentiarum' etiam deberet dici et legi pro pluribus sacerdotibus, quae prius solum pro uno consuevit legi sacerdote. In cuius vendifioTus evidens testimonium praesentes litteras sigilli nostri capituli appensione duximus roborari. Datum Misnae anno domini M°. CCC°. LXXII°. infra octavam epiphaniae, praesentibus discretis viris domino Jacobo Porczin perpetuo, domino Bertoldo, domino Joanni de Oschacz ecclesiae Misnensis temporalibus vicariis testibus ad praemissa.
Nach dem Orig. im Stiftsarchiv zu Meissen mit dem Siegel des Capitels an einem Pergamentstreifen.
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen II, ed. Gersdorf, 1865 (Google data) 106, in: Monasterium.net, URL </mom/StiftMeissenII/d9a8b9db-600e-4e30-b21a-e5f1ba78cc4a/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success