Urkundenbuch des Hochstifts Meissen II Band, Nr. 126, S. 184
In nomine domini amen. Nos Conradus dei et apostolicae sedis gratia eccle- siae Misnensis episcopus etc. Dignum arbitramur etc. Hinc est quod tam praesentis quam futuri aevi hominibus volumus esse notum, quod honorabilis vir Reynhardus de Boula, natus de opido Hayn, nostrae ecclesiae canonicus de consensu et bona voluntate Nicolai et Johannis fratrum suorum et heredum ipsorum quatuor sollidos grossorum Vribergensium cum tribus grossis dictis artpfenninge, duos modios sili- ginis et duos modios avenae mensurae Radeburgensis, et unum pondus lini dictum eyne kloben vlachs, annui census siti in media villa et in pago villae Ebirspach districtus Drezdenensis, quem censum annis singulis solvit et solvere consuevit Petrus Piscator rusticus in dicta villa residens de uno manso agrorum, quem colit et possidet cum agris Thymonis tabernarii in parte superiori, in inferiori vero parte cum agris cuiusdam viduae dictae die Heynrichinne confrontante, medietatem eiusdem
147
census super festo Walpurgis, aliam vero medietatem cum singulis suis attinentiis videlicet duobus pullis, dimidia sexagena ovorum et uno albo pane valoris quatuor hellensium super festo Michaelis. Quem quidem censum dictus Reynhardus cum suis fratribus — pro decem et octo sexagenis Vribergensium grossorum eidem Reyn- hardo integraliter solutis vendidit honorabilibus viris dominis Palberto de Molhusin cantori et Johanni de Droynicz canonicis ecclesiae memoratae, testamentariis felicis recordationis domini Theoderici, olim magistri seu rectoris hospitalis in Mysna, quem censum idem Reynhardus cum dictis suis fratribus, constituti coram nobis in manus nostras libere resignaverunt, renunctiantes pro se suisque heredibus omni iuri et actioni ac cuiuscumque legis auxilio et beneficio, quae sibi et cuilibet eorum competerent in eodem censu seu competere possent in futurum et per quae possent contra resignationem et renunctiationem praedictas venire in toto vel in parte. Et quia memorati domini Palbertus cantor et Johannes de Droynicz canonici ecclesiae praescriptae iam dictum censum in pios eiusdem nostrae Misnensis ecclesiae usus convertere et applicare curaverunt et curant, videlicet ad elemosinam, quae omni die in castro Misnensi pauperibus advenientibus erogatur, nobis propterea humiliter sup- plicaverunt, ut eundem censum cum aliis obventionibus suis praedictis conferre — capitub et ecclesiae nostrae Misnensi praedictae benivole dignaremur. Nos igitur — ipsorum precibus favorabiliter inclinati praedictum censum seu bona ad unam sexagenam grossorum se extendentia — dictis dominis . . praeposito . . decano et capitulo ecclesiae Misnensis contulimus — iusto appropriationis titulo cum omnibus areis dicti mansi, se cum areis praescriptae viduae, dictae dy Heinrichinne confron- tantibus, aedificatis seu aedificandis, cum omni iure utilitate et fructu, quibus dictus Reynhardus et sui fratres ipsum seu ipsa in feudum a nobis tenuerunt, ad elemo- sinam praedictam — appropriantes, ac tenore praesentium in dei nomine confirmamus etc. In quorum omnium robur et evidens testimonium praesentes litteras scribi et nostri maioris appensione sigill i fecimus communiri. Datum et actum in castro nostro episcopali Mogelin, anno a nativitate domini millesimo trecentesimo septuagesimo tertio, die XIIII". mensis Augusti, praesentibus et testibus honorabilibus et discretis viris dominis Jacobo de Kunczindorf canonico Lubucensi, Gunthero Karas canonico Wurczinensi, Johanne Mekol et Gabriele de Nassow notariis, Franczkone magistro curiae in Mogelin familiaribus nostris pluribusque aliis fide dignis.
Et nos Heynricus praepositus, Nycolaus decanus totumque capitulum ecclesiae Misnensis recognoscimus publice quod ad praedictas appropriationem, incorporationem, unionem — nostrum expressum adhibuinius et praesentibus adhibemus consensum. In cuius rei testimonium sigillum nostri capituli praesentibus duximus appendendum.
Nach dem Orig. im Stiftsarchiv zu Meissen mit den Siegeln des Bischofs uud des Capitels an Pergament-
streifen.
1))*
148
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen II, ed. Gersdorf, 1865 (Google data) 126, in: Monasterium.net, URL </mom/StiftMeissenII/db9c086d-f368-4a76-b59e-14aa66ca2cdb/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success