Urkundenbuch des Hochstifts Meissen II Band, Nr. 254, S. 337
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen II Band, Nr. 254, S. 337
In nom. dom. amen. Ad haec sagax debet esse intentio sollicitior, ubi bono- rum largitio omnium rex regum dominusque dominantium praeconiis laudum colitur orthodoxorumque pia mens religiosior ac purior fieri non dubitatur. Verum cum in castro nostrae ecclesiae Misnensis capitali Stolpen nuncupato ab olim antecessoribus nostris cappellula constructa sit numero cappellanorum et altarium penitus destituta in tantum, quod ad instar cubiculi rarissime divina praeterquam in praesentia ponti- ficis celebrantur inibi officia, pium salubre arbitrabamur et meritorium esse de defectibus praemissis devotius consulendum. Igitur nos Thimo de Coldicz dei et apostolicae sedis gratia episcopus Misnensis inspirante nobis altissimo pro possibilitatis nostrae modulo haec et alia plura satagentes in melius reformare capellae novae quam in honore sanctorum Erasmi confessoris atque pontificis ac Bartholomei apostoli neenon Barbarae Dorotheae et Katherinae virginum ac martyrum beatorum de novo per nos construendam erigendam et in dictorum sanctorum nominibus consecrandam seu dedi- candam deliberavimus, duobus altaribus inibi ponendis locandis et divina officia in eadem celebrandis de certis redditibus, videlicet viginti sexagenis Pragensis numeri et pagamenti per honorabilem virum piae memoriae dominum Johannem Punczelini canonicum Budissinensem mature comparatis et reemptionis titulo dotatis ac ad nos tamquam ad episcopum Misnensem devolutis, neenon accedente ad hoc heredum dicti domini Johannis Punczelini voluntate pariter et consensu, prout in litteris et privi- legiis desuper confectis plenius continetur. Primo altari videlicet sanctorum Erasmi confessoris atque pontificis ac Bartholomei apostoli1) in ipsa nova cappella construendo puta decem sexagenas grossorum Pragensis numeri et pagamenti redditus et proventus dicto altari donavimus appropriavimus anneximus donamus appropriamus et annecti- mus perpetuis temporibus per praesentes ab eodem rectore altaris qui pro tempore
38*
300
fuerit possidendos percipiendos et tollendos; et cum dicti reemptionis census reemi contigerit, ipsius altaris rector de scitu voluntate et expresso consensu nostro et nostrorum successorum teneatur et debeat, ubi utilius comodosius et aptius dicto altari pro annuis censibus exponendis videbitur, expedire, ne dictum altare in censibus seu pecuniis suis orbari posset, alios census perpetuos seu reemptionis titulo ut prius tenebitur comparare. Ipsius. vero altaris collatio ad eapitaneum castri nostri Stolpen antedicti qui pro tempore fuerit perpetuis temporibus pertinebit, qui dictum altare nulli alteri quam in sacerdotio constituto vel qui infra annum a tempore praesenta- tionis ipsius ad sacerdotium poterit promoveri, de nostrorum et successorum episco- porum Misnensium conferat consilio requisito. Idem rector singulis diebus dominicis secunda quarta et sexta feriis2) missas decantabit vel leget aut celebrabit aut decan- tari vel legi aut celebrari procuret sub poena unius grossi pro reformatione ornamen- torum ad arbitrium nostrum seu successorum nostrorum episcoporum convertendi et ab eodem rectore extorquendi, si ipsas missas ut praefertur neglexerit tociens quo- ciens celebrare legitimo cessante impedimento dumtaxat excepto. Voluimus etiam et tenore praesentium volumus, ut discretus Johannes Punczelini clericus nostrae Mis- nensis diocesis supradicti piae memoriae domini Johanuis Punczelini nepos ipsas decem sexagenas grossorum censuum et reddituum temporibus vitae suae, dum ad ipsas habilis extitit, ut rector obtinebit, et altare praedictum iam in antiqua cappel- lula consecratum in nova nostra eappella reconsecrandum nos aut nostri successores temporibus vitae dicti Johannis Punczelini cum luminaribus et vino per nostrum cap- pellanum ad hoc deputandis sumptibus nostris et expensis tenebimur officiare; Johanne Punczelini saepedicto cedente vel decedente rector pro tempore, cui dictum altare con- ferri contigerit, ipsum altare per se vel cappellanum suum et expensis suis luminaria competentia ad ipsum altare et vinum pro missis perpetuis temporibus tenebitur pro- videre et officiare, reputantes3) et volentes ipsas decem sexagenas grossorum redditus4) esse ecclesiasticos ac de cetero debere foro ecclesiastico non inmerito subiacere, prae- missis omnibus decretum nostrum interponentes et consensum, decernentes irritum et inane si secus super his a quoquam quavis auctoritate contig-erit attemptari5). Nulli ergo omnino hominuin etc. Si quis autem etc. In quorum omnium evidens testimo- nium et notitiam clariorem6) sigillum nostrum praesentibus est appensum. Datum et actum in castro nostro7) Stolpen anno domini millesimo quadringentesimo primo sabbato post festum sancti Nicolai confessoris atque pontificis proximo.
Nach den Urigg. im K. Haupt-Staatsarchiv zu Dresden. Bei No. 7(Jo hiingt das Sicffel des Bischofs au einem Pergamentstreifen; bei 7U4 ist dasselhe abhanden gekommen.
2) diebits dominicis Urtia ac yuinta jeriis et sabbaUt 764. 3) ut reclor oblimbit, idemqne rector altaris 1xpensas in oyidu nostro Jockerim rt htminaria ronpetentia ad iptn1m altare et vinum pro missis tenebitur in perpeluum ordinare, et ipsum altare iam in ecelesia Jock- rim conseeratum in nova nostra eappelia reconseerandum eum hunoribus et oneribus perpetuie temi oribus possidebit; reputantes 764. 4) redditus et jructus ac proventus 764. 5) decernentes — attemptari fehlt in 7U4. K) el notitiam clariorem fehjt in 764. 6) twstro episcopali ~M.
301
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen II, ed. Gersdorf, 1865 (Google data) 254, in: Monasterium.net, URL </mom/StiftMeissenII/ec6f36b3-974e-42a4-84f4-726954511676/charter>, accessed at 2024-12-26+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success