Breslauer Urkundenbuch, Nr. 174, S. 166
Johannes, dei gracia Boemie rex ac Lucenburgensis comes, prudentibus viris magistro consulum et consulibus in Wratislavia, qui nunc sunt vel pro tempore fuerint, fidelibus suis dilectis graciam suam et omne bonum. Cum Iudei nostri dictam nostram civitatem Wratislaviensem inhabitantes camere nostre servi, a retroactis temporibus non modicum sint gravati, ipsorum incomoditatibus et oppressi- onibus, ut ipsi sub nostre proteccionis velamine et melius respirare valeant, gene- rosius duximus succurrendum et cum ipsis pactum inivimus, quod a dato presen- cium ad 10 annos continuos quilibet ipsorum censum deputatum iuxta suam facul- tatem nobis annuatim solvere debeant, prout in nostris literis super eo datis et confectis plenius continetur. Quo soluto ipsi Iudei omnes et singuli ab omni con- tribucione, imposicione, taxacione, captivitate et quibuslibet gravaminibus et oppressi- onibus exempti sint penitus et securi. Si vero aliqui alii Judei infra dicti tem- poris spacium ab aliis dominis et civitatibus ad Wratislaviam se receperint et sub nostra proteccione suas fixerint mansiones, iidem secundum vestrum et Iudeorum nostrorum Wratislaviensium consilium deputatum tenebuntur solvere et cum aliis Iudeis gaudere debent omnimoda libertate. Quocirca fidelitatem vestram hortamur attencius, vobis nichilominus serrose committimus et mandamus, quatenus ipsos ludeos nostros presentes protegere pre quorumlibet violenciis et insultibus et alios se ad nos recipere volentes in proteccionem nostram suscipere fideliter debeatis, ipsos universaliter singulos literis civitatis vestre de predicta ordinacione, liber tate et securitate assecurantes presentibus statim visis promittimus cum bona et sincera nostra fide et nostra et heredum nostrorum ea, que ipsis Iudeis promise- ritis, rata et grata infra dictum decennium tenere et in nullo violare penitus nec sini per quempiam violan. Harum, quibus nostrum maius sigillum ex certa nostra sciencia appendendum duximus, testimonio litterarum. Datum Prage anno domini 1341 die beati Galli.
153
Breslauer Urkundenbuch I, ed. Korn, 1870 (Google data) 174, in: Monasterium.net, URL </mom/UrkBreslau/8378ed26-02e0-42fa-ab2e-46d85b53b17c/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success