Breslauer Urkundenbuch, Nr. 127, S. 134
Breslauer Urkundenbuch, Nr. 127, S. 134

Nos Johannes dei gracia rex Bohemio et Polonie ac Lucemburgensis comes, notum esse volumus vniuersis presencium noticiam habituris, quod dilectorum ac fidelium ciuium nostrorum Wratizlauiensium comodis et profectibus tam graciose quam prouide intendentes ipsis de benignitate regia liberaliter duximus conceden- dum, vt omnia bona et possessiones eorum siue sint ville, molendina vel allodia, que uel quas hereditarie vel proprietatis titulo possident, vendere, emere vel re signare debeant coram burcgrauio nostro, quem pro tempore in nostra terra Wra- tizlauiensi duxerimus preficiendum, presidentibus nichilominus consulibus Wra- tizlauiensibus exceptis quibuslibet feodis penitus et exclusis sine qualibet pecunie requisicione, que quidem pecunia occasione contractuum huiusmodi predictorum posset exigi vel requiri. Preterea omnia, que taliter coram dicto burcgrauio, qui pro tempore merit, et consulibus Wratislauiensibus supradictis acta fuerint vel ordinata, robur habere volumus perpetue firmitatis, Ne autem huiusmodi nostra concessio graciosa per nos et nostros. heredes vel successores valeat aliqualiter violari, presentibus nostrum sigillum in testimonium predictorum est appensum. Actum et datum Wratizlauie HIP idus Aprilis anno domini M° CCC°XXVH° presen tibus dominis Goffrido de Liningin, comite Henrico de Duba dicto Berca, burc grauio Pragensi. Henmanno do Duba, domino de Nachotin, Ottone de Bergow, Henrico Bauaro de Buchparten, Wolueramo de Panowicz, Arnoldo de Bitingin et aliis.
Mit dem Siegel des Königs.
Breslauer Urkundenbuch I, ed. Korn, 1870 (Google data) 127, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkBreslau/22d49dfa-88c7-4463-8f60-17392d3904cc/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success