Breslauer Urkundenbuch, Nr. 41, S. 57
Breslauer Urkundenbuch, Nr. 41, S. 57


In nomine domini amen. Que geruntur in tempore 'ne labantur per obliuionem cum reuolucione temporis, ea volumus memorie litterarum commen- dare. Hinc est, quod nos Henricus, dei gracia dux Slesie, ad noticiam vniuer- sorum, tam presencium quam futurorum, volumus peruenire, quod ad consilium fidelium nostrorum baropum maxime intendentes vtilitati ac profectui ciuitatis nostre Wratislauie cupientes ipsam in statum meliorem reformare, statuimus, vt in nullis ciuitatibus nostro sub dominio constitutis tam Nisza quam aliis nulla penitus mercimonia deponantur, quia omnem deposicionem cuiuslibet mercature generis, quod wlgariter „niderlage" nuncupatur, in predicta nostra ciuitate Wratislauia perpetualiter volumus obseruari. Insuper volumus, vt pensa plumbi non alias preterquam ibidem habeatur, perpetuo exercenda excepto eo, quod in
44
ciuitate Francberc1) usque ad festum beati Nicholay nunc instantis predicta pensa teneatur. In cuius rei testimonium presen s scriptum nostri sigilli munimine duximus roborandum. Acta sunt hec anno domini m° cc° lxx° quarto presentibus comite Thimone, comite Janussio, comite Stossone, comite Symone et Ebrardo, fratre suo, comite Zamborio et aliis quam .pluribus fide dignis. Datum Wratis- lauie per manum domini Henrici, notarii curie nostre. Das Siegel ist verloren.
1) Frankenberg, ohngefähr eine Meile von Frankenstein, jetzt ein Dorf. Dass es in früherer Zeit Stadtrecht gehabt, folgt daraus, dass Vögte von Frankenberg mehrmals urkundlich erwähnt werden; auch dass sich daselbst eine Münze befand, spricht dafür; vgl. Stenzel Denkschrift zur Feier des fünfzigjährigen Bestehens der schlesischen Gesellschaft für vaterländische Cultor'S. 76.
Breslauer Urkundenbuch I, ed. Korn, 1870 (Google data) 41, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkBreslau/5347275c-4be3-423e-b25c-cde10a739f9a/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success