Breslauer Urkundenbuch, Nr. 43, S. 58
In nomine domini amen. Quoniam humana fragilitas non sufficit omnia memo riter retinere, racioni consonum est, vt-ea, que ab hominibus notanda ge- runtur, scriptis ac testimonio confirmentur. Nos igitur Henricus, dei gracia dux Slesie et dominus Wratizlauie, ad noticiam vniuersorum, tam presencium quam futurorum volumus peruenire presentis tenore priuilegii perpetuo valituri publice protestantes, quod ciuibus nostiïs Wratizlauiensibus ad nostram ibidem ciuitatem pascua peccorum, que „vi we y de" wlgariter nuncupantur, duximus liberaliter eternaliterque conferenda, secundum quod nostri antecessores, videlicet karissimus pater noster et patruus, dominus Wlodizlaus, quondam sancte Salceburgensis ecclesie archiepiscopus, incliti duces Silesie pie recordacionis, eisdem libertatem, iudicia et omnia iura contulerant, que ad pascua pertinere dinoscuntur superius
_45_
nominata; ita nos cciam prcfatis ciuibus pascua prelibata cum omnibus vtilitatibus, iudiciis, iuribus quibuscunque ad eadem pertinentibus dedimus et contulimus libere, hereditarie, perpetuo possidenda. Vt autem nostra libertas et donacio eis non possit inmutari in posterum aliqua calumpnia subnascente, et vt sit magis omnimodo stabilis et integra, presentem paginam ad euidenciam clariorem con- scribi iussimus et sigilli nostri munimine communiri. Acta sunt hec autem Wratizlauie anno domini MCCLXXVI quinto Kalendas Maii prosentibus nostris fidelibus, quorum sunt nomina in presentí pagina subanata, videlicet domino Petro, prothonotario nostro, domino Janusio de Michalow, domino Themone, iudice curie nostre, domino Razlao, dicto Dremlik, domino Stoschone, domino Symone, palatino nostro, domino Eberhardo, fratribus, domino Pachoslao, marscalco nostro, domino Nenkero, subpincerna nostro, domino Samborio, subdapifero nostro, et aliis quampluribus fidedignis. Datum per manum domini Henrici, notarii curie nostre.
Das Siegel ist verloren gegangen.
4G. Herzog Heinrich IV von Breslau bezeugt den Verkauf des Dorfes Onerk- witz durch den Bitter Beinhold von Themeriz an das Hospital zum heiligen Geiste in Breslau. Breslau den 15. Juni 1276.
Original im Archiv des Hospitale :um heiligen Geiste.
In nomine domini amen. Quotiens in convencionibus aut aliis legittimis contractibus principis expectatur assensus, ne in dubium ueniant, que geruntur, presertim in hiis, que deuotio fidelium pro salute animarum piis locis impendit, ratihabicio cas debet pro securitate partium solidare. Inde est, quod nos Hen riais, dei gratia dux Slesie et dominus Wratzlauie, notum facimus uniuersis pre- sentibus et futuris, quod Rinoldus miles nominatus de Themeriz vxoris sue Eli zabeth necessario accedente consensu una cum Detrico, suo sororio, villam quan- dam ad prefatos Detricum et Elizabeth, sororem eius, iure hereditario deuolutam, que olim Lihissouichi nunc autem Hvnarcouo nomen habet, in nostro dominio constitutam a nobis prius uendeudi licencia humiliter petita et benigne obtenta viris religiosis, domino Gotsalco, abbati monasterii sancte Marie in Wratislauia, et Pribislao, preposito hospitalis sancti spiritus ibidem, ad nomen et usum hospi- talis ejusdem pro ducentis marchis argenti liberaliter uendiderunt et suam vendi- tionem coram nobis constituti constauter sunt protestati dictam villam praedicto hospitali non tam necessitate pecunie quam devotionis feruore, cum reucra duplum precii pretaxati equanimitcr estimata iuste ualeat, cum omnibus pertinentiis sibi competentibus perpetuo iure incorporantes et proinde nomina sua prescripta suorumque carorum, Hvnarci videlicet quondam militis, suae uxoris Zdislae, ac eorundem lilie Sophie in libro asscribi celestis patrie cupientes nostri principatus clementiam supliciter exorarunt, quatinus facto corum de nostra speciali licencia et favdre pie ac provide ordinato robur confi rmationis misericorditer largiremur. Nos igitur ipsorum deuotis et humilibus precibus inclinati et dei ecclesie semper gloriam ampliantes ad consolationcm in eodem hospitali degentium pauperum ampliorem prefato contractui, ut in tempora solis indeficiens pcrseueret, presentis scripti tenore nostri sigilli munimine roborato contra malignantium incursus per- hennem tribuimus firmitatem prenominato domino abbati nostra manu ville pre
46
habite corporalem possessionem hereditario iure cum districtu, vtilitate et honore, que prefatis militibus competierunt, uel competere potuerunt, imperpetuum con- ferentes. Actum et datum Wratslauie per manum domini Henrici, canonici Wratslauiensis, nostri fidelis notarii, anno domini millesimo CCLXXVI° XVII. Kalendas Julii, hoc est in die beatorum Viti sociorumque eius martyrum, sub testimonio nostrorum baronum Hevrardi, procuratoris nostri, Symonis palatini, Nankeri subpincerne, Henrici subcamerarii, Samborii subdapiferi, Henrici, fratris eius, Pasconis ac aliorum multorum nostri palatii alumpnorum..
Mit dem Siegel des Herzogs.
Breslauer Urkundenbuch I, ed. Korn, 1870 (Google data) 43, in: Monasterium.net, URL </mom/UrkBreslau/70925aa0-190e-40f2-bece-edf8729ed98c/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success