Breslauer Urkundenbuch, Nr. 13, S. 26
Breslauer Urkundenbuch, Nr. 13, S. 26


In nomine domini amen. Nouercari solct res noticie processu temporum, si non litterarum memoria roboratur; ea propter nos Henricus, dei gracia dux Slesie, teuore presentium ad singulorum cupimus noticiam peruenire, quod in- gruente quadam necessitate, propter quam differre nun valuimus, videlicet locations ciuitatis in Alta Hipa et villarum adiacentium, quas eidem absoluerc promisimus, quandam nos facere commutationem oportuit cum quadam villa fratrum de sancto spiritu, que Malcouitz dicitur, que predicte ciuitati satis fuit contigua, ita vide licet quod ipsa carero non potuimus; aliam ipsis dedimus loco eius, que Zam- bouizc wlgariter appellatur, ut in die nouissimo non valeremus de illata iniuria incusari dei omnipotentis iudicium metuentes. Ne igitur processu temporis super huiusmodi commutatione possimus uiolenti aut iniuriosi cxistere, ita ut per nos aut aliquos nostras successores ualeat reuocari, presentem cedulam in testimonium dedimus sigilli nostri muniminc roboratam. Acta sunt hoc anno domini M° C(!" LI in Wratislauia. Huius facti testes sunt illustris ducissa, mater nostra, dominus Thomas, episcopus Wratislauiensis, comes Morotsco, comes Albertus cum barba, ßoguzlauus senex, dominus Cuuradus, notarius, magister Ghozwinus, Michabel, frater Yconis, Olricus, subdapifer, Detco, subpincerna, Paulus Slupouiz, clauiger noster, Laurentius Boghfalus et Michahel, wlodarii illius temporis, comes Daniel,
13
Sizlauus et frater suus Paulus Szopa et alii plurcs, quorum nomina non sunt notata.
An rothen seidenen Fäden hängt das Siegel des Herzogs mit der Umschrift: "f HENRICUS DEI GRACIA DUX ZLESLE.
Breslauer Urkundenbuch I, ed. Korn, 1870 (Google data) 13, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkBreslau/6fe44455-74e9-4cb0-a116-b66534db34b9/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success